Annus
2 0 0 6


95

De Africis iam diu esurientibus

Plerique Africi victus necessitate excruciantur: septem et viginti civitates in regione Sahara sitae cibaria confestim egere admonuit Institutum ONUs escae et agriculturae addictum (FAO). Quae tamen singillatim calamitates videntur, siccitate aut bellis in aliquot civitatibus furentibus - exempli gratia in Somalia, Malawi, Niger, Kenya atque Zimbabwe - genitae, re vera diuturnae difficultates sunt. Africae enim totius agricultura languenti, ducenti miliones hominum aut etiam supra inopiae condemnantur. Inopinate FAO difficultates politicas, ut discordias civiles, exsulum amotiones eorumque reversiones in XV ex XXVII civitatibus urgentibus auxiliis egere declaravit, siccitatem autem in reliquis XII solam causam indigentiae esse. Inde cogitur famem magis bellis rerum commutationibus discordiis civilibus quam naturae calamitatibus tribuendam esse.

Fames Africae, latae continentis, multis ex rebus generata est. Nulla singula causa civitatis cuiusvis condiciones afficit, sed haec quattuor praevalere videntur:

  1. Parva pecunia iamdiu apud regiones agriculturae aptas occupata est, propterea quod paucis rus cordi est. Nam civitatum rectores consensui civium respondent, qui plerumque in urbibus oppidisque pro opinionibus suis propugnant; cui rei insuper additae sunt corruptela et mala ratio gubernandi: largitores putant firmam administrationem rei publicae defecisse. Institutum mundanum de commeatus difficultatibus investigans (International Food Policy Research Institute) malam administrationem in plerisque Africae civitatibus magni momenti esse et graviter securitatem alimentariam afficere et corruptionem collusionem iniusta beneficia moderatores impedire, quominus divitiarum auctui faveant.
  2. Bella et discordiae civiles exsules ad confugiendum impellit, ergo stabilitatem regionum continuo afficiunt. Nam anno bismillesimo quarto praeses consilii Unionis Africanae congragatis legatis commemoravit CLXXXVI regiminum commutationes vi effectas et XXVI ingentia bella in continente dimidio saeculo accidisse; hoc in tempore minimum XVI milionibus hominum domo effugiendum fuisse. Pace et securitate agricolis opus est, ut cibaria sibi et communitati comparent.
  3. Familiae melioribus viribus ob acquisitae immunitatis deficientis signa (AIDS) orbantur, praesertim in Africa australi, ubi tertius quisque amori aptus huic viro positivus esse relatum est. Societas benefica Oxfam appellata confirmavit annonam creatam fortiter deminui, si quis in familia morbo aegrotet, nam mulieribus et cura aegrorum et labor rusticus contigit.
  4. Immoderate crescit Africorum numerus. Grex ONUs demographiae addictus communicavit populos civitatum in regione Sahara sitarum celerius quam ubicumque terrarum per annos triginta crevisse, etsi propter AIDS milliones mortem obierunt: ab anno MCMLXXV usque ad annum MMV duplicati sunt incolae regionis illius, nunc autem quotannis duo et viceni homines pro mille augentur. Sunt regiones Africanae tam latae, ut populo increscenti spatia nova praebeant, alibi vero nimia crebritudine Africani patiuntur: iterum atque iterum familiae agricolarum agros dividere debuerunt, alioquin in loca inculta migraverunt. In regionibus in dorsis montium Aethiopiae et Erythraeae porrectis tam steriles sunt agri, ut perdifficile cuilibet sibi fingere sit esculenta creari, propter naturam soli Africae. Soli arando idonei duae et septuaginta centesimae, pascuorum una et triginta centesimae steriles habentur. Non tantum soli natura, sed etiam nutrimenti detractione fertilitas agrorum deminuitur, nam materies ad alendum apta a messoribus, pluvia, erosione aufertur, quod per recentissimos triginta annos accidisse comprobavit Institutum de commeatus difficultatibus investigans, quod supra nominatum est.

Denique haec continens, cuius fruges ante dimidium saeculum incolis sufficiebant, commeatuum magnam vim importat: qui exportabant nunc auxiliis aliorum victitat, ita legitur in libro "De Africae escae difficultate" (The African Food Crisis): ante MCMLXX quotannis tredecim centena milia tonnarum ciborum exportata, ante MCMLXXX in Africam quattuor et quadraginta centena milia tonnarum quotannis importata, decem miliones vero tonnarum anno MCMLXXXV. A tempore liberationis coloniarum, fruges pro capite in Africa ipsa creatas eaedem auctas non esse, multis vero in locis decrevisse..

Sunt qui arguant agricolas Africanos tum familias suas et populum totum alturos esse, cum annona occidentalium nundinas eorum inundare desierint.

Hunc scriptum diurnarii Africae periti Martini Plaut, in situ interretiali televisionis Britannae BBC pridie Kalendas Februarias editum, in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae