Ecce araneolas maxime mirabiles, quae appellantur „necatrices dolosae" ("Assassin-Spiders"). Quae bestiolae 2 tantum millimetra longae quamvis secundum taxonomiam referantur in Subordinem aranearum texentium, tamen non texunt telas filis glutinosis, sed mordent – idque magnâ e distantiâ. Mandibulae talis araneolae insitus est dens venenatus. Eadem autem mandibula est tantae longitudinis, ut araneolae dentem animalculo praedando impingant distantiâ securâ.
Aranea aliquae, cui sunt proportiones communes, tali telo si instructa esset, necesse esset idem per humum trahere. At araneolae necatrices non solum mandibulâ, sed etiam collo praelongo sunt instructae.
Araneolae, quae spectant ad familiam Archaeidarum, habentur pro araneis omnium mirificentissimis. Usque nunc notae erant 12 tantum species huius familiae. At 9 speciebus novis nuper a zoologo Charles Grisworld eiusque collegâ Hannah Wood in Madagaskar inventis hic numerus paene est duplicatus.
Californiana autem Academia Scientiarum Francisco- politana nuntiavit araneolas necatrices praeter Madagaskar non inveniri nisi in Australiâ et Africâ australi. At similibus araneolis fossilibus inventîs patefieri tales bestias in terrâ prius fuisse frequentes.
Carolus autem Grisworld affirmavit hominibus speciem aranearum novam nuper inventam nequaquam esse periculosam.
Num quae bestia reverâ spectet ad novam speciem, duabus rationibus perquiritur: Unâ ex parte disquisitionibus morphologicis, id est structurâ corporis perquirendâ. Alterâ ex parte acidîs dysoxyribonucleinicîs inter se comparandîs. Analysibus autem genomatum comparativîs arachnologi iam demonstraverunt collum signanter elongatum in araneis familiae Archaeidarum minimum bis esse evolutum, sed unam evolutionem non cohaerere cum alterâ. Biologi tales evolutiones appellare solent convergentes.
Hanc relationem d. 13.m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/