Annus
2 0 0 6


Negotia cum Sinis facere,

MARGARITA DRACONEM CONSEQUENS

Negotia cum Sinis facere, fabricas ibi aperiri, pecuniam collocare - harum rerum cupidi sunt nunc omnes negotiatores maximi in mudo momenti. Nimirum: sola est in orbe terrarum oeconomia ultimos per 20 annos gradu circa 10% annuatim crescens, insuper cum mercatu 1.3 miliardi hominum! In Seres animos advertentes negotiatores quasi negligunt alterum, Sinis vicinum, gigantem oeconomicam - 1.1. miliardi hominum Indiam.

Ante 25 annos generalis productus domesticus (GPD) amabarum terrarum plus minusve idem erat, hodie hoc indice Sinae bis Indos superant, collocatio accumulata pecuniae capitalis peregrinae decies maior in Imperio Medio est quam in India, aerarium autem publicum conditum (foreign reserves) ambarum civitatum proportione 818.9 ad 133.4 mld USD monstrari potest. Maior est etiam pars hominum a processu globalizationis iam inclusorum - in Sinis haec est tertia pars omnium (praesertim incolae provinciarum litoralium), dum in India tantum quinta; alii, sicut antea omnes (perpaucis exclusis), in paupertate vitam degere pergunt.

Calx Achillea Indorum est eorum oeconomiae infrastructura - vix aliquae viae, pontes vel portus novi eriguntur nec veteres expandunt. His compara 50 milia chiliometrorum novarum viarum (quarum magna pars autostratae sunt) structarum quinque in ultimis annis, longitudine omnium viarum terrae quinquies eo tempore crescenti! Sed unam rem meminisse debemus: democraticum regimen Indicum nullo modo res agere possit similes Sinensibus - hi, si per aliquem campum viam novam ducere volunt, chamulcos automatarios (bull-dosers) illuc statim mittunt, ut domus agricolarum ibi habitantium solo adaequantur; in India terram ab eius possesoribus legali (at saepissime longo) tantum processu emere magistrates possunt, pretium iustum pro ea offerentes.

Habet tamen pristina margarita coronae Britannorum margaritam veram ab his ei relictam: multitudinem bene educatorum hominum lingua Anglica - Latina mundi hodierni - non peius quam ipsi Angli Americanive loquentium. Horum qui iuvenes sunt, iam multa ex parte in variis centris communicationalibus (call centers) mandatu societatum occidentalium usuque interretis laborant; ita fit, ut cum societas quadam commercialis Neoeboraci (New York) in tabellas referre dicta congressus alicuius debeat, id munus, aut cursu electronico aut programmate Skype utens, potius aliquo Indo quam Neoeboracensi mandabit, nam hic decies saltem plus pecuniae pro eodem officio posceret. Mercatus autem officiorum in terris occidentalibus maioris maiorisque momenti in dies fit, at in nonnullis maiorem iam quam fabricatura partem GPD comparat.

Quid fuerit, videbimus, nonnulla tamen data iam monstrant oeconomiam Indiae ultimo in tempore se a gradu testudineo bene devertasse vicinosque suos insectari: GPD Indorum ab anno 1999 tigrides Asiaticos prope sequi videtur, praeterito anno 9.9% iam crescens. Forum syngrapharum Mumbaiense tertio cum optimo in Asia (post Coream Meridionalem et Pakistaniam) effectu annum 2005 clausit (incrementum indicis pretiorum Sensex 42%); dum indexes Sinenses bursarum urbium Shanghai et Shenzhen, effectu nimis callefactae oeconomiae pretiorumque societatum nimis antea elatorum laborantes, annis 2001-2005 dimidia fere parte collapsi sunt. Nunc autem, effectu calefactionis, ut videatur, a Sinis superato, ambarum terrarum societatum pretia simili gradu crescunt - ab initio huius anni adhuc 14.0% India (Sensex), 12.7% Sinae (China 88).

 

Scripsit Krakauer



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae