Sine ullo dubio merite ab omnibus putantur invenisse papyrum,
SERES PRIMI PILAMALLEATORES?
Sine ullo dubio merite ab omnibus putantur invenisse papyrum,
compassum, fabricationem serici (unde et unus duorum nominum
eorum Latinorum) necnon pulveris pyrii. Ante aliquot annos
studiosi narrare coeperunt de admirallo Serum Zhang He iam anno
1421 (ergo 71 annos ante Christophorum Columbum) ad litus
Americanum appulisse. Nunc tamen Sinenses vindicere honorem sibi
cupiunt inventoris ludi pilamallei, in toto orbe terrarum nomine
Anglico golf potius noti. Qui nuntii, si veri esse
probentur, maxima cum difficultate a Scotis stomachandi essent,
nam adhuc credebatur mundus pilamalleum ex oppido St. Andrews
comitatus Fife Scotorum originem duxisse.
Argumentum tamen in manu magni ponderis
Seribus adest: proximis diebus in Hong Kong Heritage Museum,
exhibitione "Antiquorum Sinensium ludibria" intitulato,
primum publice monstrabitur "Cena autumnalis" - pictura
tempore dynastiae Ming, Europaeorum autem calculatione anno 1368
post Christum natum, in linteo bombycino picta, ubi clare videtur
nobilem quemdam Sinensem malleo longi manubrii pilam in terrae
foramen dirigere. In procinctu monstratur alter lusor, eodem
malleo instructus, cautissime effectum ictus aemulatoris
exspectans. At primae in chronicis adnotationes de pilamalleo -
cui adest etiam nomen Latinum 'pila paganica' - in oppido Sancti
Andreae luso demum 1457 anno sunt scripti. Tunc enim edicto regis
Iacobi III, parlamento assentienti, id ludere prohibitum est,
quod nimis 'paganicus', id est impudicus esset. Sciatur et nomen
pictoris "Cenae autumnalis" - aliquis Youqiu. Nomen
ludi autem tempore Ming esset chuiwan, quod significat 'pilam
pelle'.
Monstrabitur etiam Hogkongiae impressio picturae muralis
eundem chuiwan nobiles ludentes monstrantis, quae
pictura in templo Deae Aqualis provinciae Shanxi inventa,
spectare dicitur ad dynastiam Yuan (1271-1368). Praebebitur
quoque visitatoribus liber "Wan Jing", id est 'enchiridion
ludi pilae' inscriptus. Qui liber iam anno 1282 in lucem editus
sit, at contineat regulas ludendi, quae maxima e parte similes
sint hodierno golf, sit etiam mandatum: in terra plana
non luditote! Insuper, legitur in "Wan Jing" iam
dynastis Song et Jin imperatores Sinenses pilamalleum maximo cum
gaudio lusisse, quod si verum sit, inventionem s Seribus pilae
paganicae ad tempus ante XIII saeculum moveat.
Quomodo tamen in Scotiam chuiwan viam sibi invenerit?
Rerum gestarum periti Sinenses respondent: cum invasoribus
Tartaris saeculo XIII usque ad Mare Adriaticum incurrentibus.
Abhinc quodam modo in Britanniam, verisimiliter et in aliis in
via locis lusum, nullo tamen huius rei teste in scriptis.
Europaei tamen huic negant; ita e.g. Mike Woodchuck e St. Andrews
Links Trust ab actis "International Herald Tribune"
citatus memorat Medio Aevo exeunti nonnullos ludos in Europa
extasse, ubi pila a quodam malleo sive baculo pelleretur, inter
quos et late in Batavia notus kolf, qui postea nomen
hodierno pilamalleo dedisse creditur. Verisimiliter ergo tam
Europa quam Asia ludum pilae paganicae sua quisque industria
invenerunt, disputandum autem remanet, quis fecerit id primus.
Scripsit Nanompouphos
|