19
BATAVIA
Astyphylaces persecutos esse anum rapidissimam
Astyphylaces rapidissimê persecuti sunt mulierem vetulam autocineto vehentem: Quae anus nequaquam respexit normas commeatûs vehicularis.
Hagâ ex urbe Batavicâ – Astyphylaces vestibus civilibus induti animadverterant autocinetistriam 79 annos natam in provinciâ Flevolandiâ trans stratam autocineticam autoraedâ suâ vectam esse velocitate 180 chiliometrorum horalium ceterasque autoraedas dextrorsum praetervectam esse.
Per complures decurias chiliometrorum haec anus rapidissima non respexit omnes flagitationes astyphylacum. Denique duo astyphylaces autobirotis vecti id assecuti sunt, ut anellam acceleratissimam urgerent ad stratae marginem et cogerent, ut sisteret. Quare eadem anus tam properê vecta esset, astyphylaces nescivit referre.
Hanc relationem d. 19.m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|