Annus
2 0 0 6


93

De simulato commercio

Avium grippa novas victimas videlicet pecuarios damno affecit, virus pecoris volatilis mercatorum lucra ad nihilum redegit, galli gallinae anatesque aliquanto minus veneunt. Tempora plerisque gravissima videntur, neque ardue sibi causam observatores fingunt, in emptoribus grippam suspicantibus libidinem gallinaceam omnino evanuisse. Ex quibus bestiarum periti timores eradicare conantur, confirmantes nullum periculum in coctis avibus inesse.

Novum auxilium, ampliore auctoritate praeditum, recentius superadditum est: nam publici magistratus, sicut praesidens Francogallicus et praefectus Germanicus saluti tutandae addictus, carnem gallinaceam coram omnibus comedere festinavere, pecuariorum difficultati cibarium adiumentum offerentes concivesque ad pecus volatile edendum exhortantes.

Illi tamen publici pastus omnibus insuavem et perspicuam rationem iure commemorant, exempli gratia pristinum praefectum Germanicum agriculturae addictum Karl-Heinz Funke, amentis vaccae morbo vehementissime furenti, bovinae carnis acervos devorasse: quod minime emptores interfuit, qui boum vaccarumque pecuarios corruere passi sunt. Eiusmodi spectacula non tantum de imbecillitate manifesta virorum publicorum testificantur, sed etiam de conatu ut gravissimae ipsorum obliviones avertantur. Cum enim in oriente extremo avium grippa primum patefacta est, bestiarum periti Germaniam et Unionem Europaeam admonuerunt, ut pecunia diligentia peritia in regionibus illis morbo repugnarent: quibus nemo fere aures dedit. Nunc autem, postquam virus Europam contigit, subitus terror diffunditur.

Attamen non desunt, qui hodiernis difficultatibus lucrentur: nam gallinacea minoris venit, si eam pauciores emere cupiunt. Uno tantum eurone recentissimum "pulli-burger" cum capsico annuo Mexicano (chili) apud Mc Donald's comedere possis: cum caro gallinacea emptoribus minus grata sit, eius pretium magnopere deminutum est: Magis magisque differt pretium, quod pecuarii lucrantur, a pretio ab emptoribus persoluto.

Hoc scriptum diurnarii Germanici Nicolai Reimer, in linguam Latinam ab Herimanno Novocomensi conversum, die XXVII mensis Februarii MMVI in actis diurnis Germanicis "Die Tageszeitung" editum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae