Per longum tempus inter omnes palaeontologos constiterat animalia mammalia, dum vixissent ingentes dinosauri, nondum evolvi potuisse multipliciter. Emortuis demum dinosauris quasdam mammalium species aquam sibi propriam fecisse regionem, ubi viverent.
Mammali fossili nuper in Chinâ invento de mammalium evolutione aliter iudicandum est: Nam investigatores ibidem invenerunt reliquias cuiusdam castoris petrefactas, quem ante 164 miliones annorum vixisse putant – id est 100 milionibus annorum antequam stirps dinosaurorum est mortua. Hoc animal mammale archaicum tamquam castor hodiernus usus esse videtur caudâ suâ squamatâ ad natandum et devorasse pisces, sed vivere etiam potuisse in terrâ. Palaeontologi Universitatis Nanjing, qui investigant sub aegide viri docti, cui nomen est Quiang Ji, in periodico, c.t. est „Science" (t.311, p.1123) scribunt ergo iam aetate dinosaurorum fuisse animalia mammalia, quae evolutione iam mirabiliter essent progressa.
Quiang Ji vir doctus eiusque collegae feliciter invenerunt exemplum huius castoris archaici, quod remanserat mirabiliter bene servatum: Non solum multa ossa et dentatura erant relicta, sed etiam partes cutis et pellis. Palaeontologi autem hanc speciem usque nunc ignotam, cui nomen imposuerunt, q.e Castorocauda lutrasimilis, cum aliis mammalibus prioribus comparavissent, concluserunt Castorocaudam fuisse maximum animal mammale aetatis cretaceae usque nunc notum. Idem animal longitudine ferê aequavisse ornithorhynchum (id est Australiae animal mammale oviparum et rostro anatino instructum).
Praeterea palaeontologi invenerunt Castorocaudam quadamtenus similem esse bestiis modernis: Eandem caudâ latâ et squamosâ et pedibus posterioribus similem fuisse castori, sed eius pedes anteriores potius similes fuisse pedibus ornithorhynchi. Formae causâ castorocaudam fuisse bonam natatricem, sed etiam super terram promoveri et cavernas fodere potuisse. Dentibus suis phocarum similibus fieri potuisse, ut Castorocauda venaretur pisces.
Scientistae Sinenses scribunt exemplo Castorocaudae animalia mammalia cognosci iam aetate iurassicâ occupasse regiones vivendi multiplices. Eorum corpora adaptata esse ad condiciones circumiectorum. Thomas Martin palaeontologus Germanus in Francofurtensi instituto investigandi Senckenbergiano operatus in commentario explicat mammalium multiplicitatem atque evolutionem priorem evidenter multo intricatiores fuisse quam ante decem annos palaeontologi opinati sint.