Annus
2 0 0 6


1.

CANCRUM AB AMERICANIS SUPERATUM

1.5 mln Americanorum hoc anno morbum cancri evoluturi a National Center for Health Statistics (NCHS) putantur, at eodem tempore dimidia pars milionis morientur. Tantum!, nam significant numeri solum uni trium (1/3) quorumque civium USAe cancro laborantium vitam amittere sit, in Europa autem Occidentali - duobus (2/3).

Data ab Americanis modo publicata progressum talem in arte medicinali monstrare putantur, qualis in re astronautica - ut aestimant acta "The Wall Street Journal" - primus pes humanus in luna positus erat. Iisdem nuntiis a NCHS divulgatis patet ultimo anno (2005) numerum mortium cancri causa primum in memoria minorem fuisse quam altero praeterito anno (2004). Immo magis laudandam esse condicionem sanitatatis Americanorum, si meminimus aetatem mediam (statisticam) civium USA, sicut in omnibus terris occidentalibus, longiorem longioremque unoquoque anno reddi, at provecta aetas multo saepe cancro succumbat. Si id factum (aetatem mediam semper crescentem) in calculatione statistica respectamus, patet numerum mortium ob cancrum in USA iam ab anno 1991 decrescere, gradu annuali circa 1%.

Quae sint causae talis progressus in condicione sanitatis? Primum - dicunt medici - multo minor numerus nicotiana fumantium, hic mos insalubris decrevit enim ab anno 1964 plus quam dimidia parte. Secundum, matura diagnosis. At tertium, nosocomia Americana... privata omnia fere esse (ob quam rem ceterum civitas Americana tantopere a suis peregrinisque vituperatur!). Nam - monstrat doctor Michael Tanner cui munus apud Cato Institute est - cancrum morbum saepissime longe eveolventem et maxime carum in curando esse, quibuscum efficaciter pugnare "systemata socialia" valetudinis protectionis (quae in Europa aliisque terris praevalent) non facile possunt. Unde fit ut e.g. cancro prostatis aegrotans unus quintus (1/5) Americanus sit hoc morbo moriendus, dum Francogallus et Germanus - unus alter (1/2; in Britannia etiam plures - 57%). Duae tertiae (2/3) Canadianorum cancro colonis laborantium curari in nosocomis USAe conantur.

Dicitur multos esse pauperos cives Americanos (circa 20% omnium) a systemate protectionis valetudinis non complectos. Qui autem ab eo complectuntur, optime curari sperare possunt.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae