10
PRETIUM CARNIS BALAENARUM DEPERIRE
Iapones carne balaenarum cibare canes
Quamquam ubique terrarum vetitum est venari balaenas, tamen conditoria Iaponica abundant carne horum gigantum marinorum nimium abundant. Nam interim pretium huius carnis tanti deminutum est, ut Iapones eandem faciant pabulum caninum.
Ecce mulier Iaponica paniculum balaeninum comedens: Interim caro balaenarum periclitantium adhibetur ad conficiendum pabulum caninum.
|
Londinio ex urbe – Praepositi cuiusdam organisationis bestias tutandi referunt 4800 tonnas carnis balaeninae a Iaponibus conditas esse in oecis refrigeratoriis – hanc copiam esse maiorem, quam ut adhibeatur ad alimenta hominum conficienda. Hodie Britannica Societas balaenas delphinosque tutandi (WDCS) nuntiavit Iapones decrevisse, ut his ex montibus carneis, antequam putrescerent, conficerent pabulum canibus destinatum. Eadem organisatio indicat Iapones quadam in paginâ interretiali praebere atque praedicare iaponicam carnem balaeninam ut nutrimentum bestiarum „biologicum et securum et salubre".
Marcus Simmonds, director illius WDCS scientificus, dicit haec: "Consternati sumus, quod Iapones necant has bestias mirabiles, ut conficiant pabulum caninum". Quamvis ubique terrarum interdictum esset, ne caperentur balaenae, Iapones tot bestias huius generis cepisse, ut eorum copiae carnis balaeninae interim essent duplices. Itaque pretia huius carnis interim tanti deminuta essent, ut paniculis balaeninis, quae venderentur in ipsis refectoriis scholarum, subveniretur pecuniâ publicâ.
Moratorio internationali a.1986 effectum est, ut Iapones balaenarum capturam intermitterent commercialem. At iam anno post iidem perrexerunt balaenas venari. Usque nunc officiales Tochiotenses contendunt balaenas a se non capi nisi finibus scientificis. Organisatio WDSC nunc sperat "eo quod Iapones pandant se carne balaeninâ uti ad pabulum caninum conficiendum, patefactum iri programma Iaponum balaenas captandi scientificum nihil esse nisi fraudem offuciamque politicam".
Hanc relationem d. 10. m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|