Annus
2 0 0 6


04

QUOMODO DINOSAURI NUPTIAS PETIVERINT

Dinosauros bucinavisse ad feminas alliciendas

Ante 90 miliones annorum quaedam species dinosaurorum nuptias petebat more perquam extraordinario. Huius speciei saurorum herbivororum mares ut feminarum admirationem moverent, videntur bucinavisse per tubos aereos magnis pectinibus insitos, quibus instructa erant eorum capita.


Dinosaurus rostro anatino instructus (re- constructio): quem pectine bucinavisse

Qui appellantur „dinosauri rostri anatini" – calvariis talium saurorum restitutis apparet, hoc nomen unde sit exortum: Caput harum bestiarum, quae vixerunt ante 90 miliones annorum, exornatum erat rostro, quod anatum rostro simile erat necnon ingenti structurâ pectiniformi. Hi pectines non solum fuerunt ornamenta, sed etiam instrumenta feminas alliciendi acustica. Eaedem structurae systematibus tuborum complexis coniunctae erant cum rostro saurorum.

David Evans(ius) Universitatis Torontonensis vir doctus explicat: "Conicio pectinem esse evolutum, ut simul ederentur stimuli optici et acustici". Eosdem sauros pectine usos esse „ut nuptias peterent aut monerent socios de bestiis praedatoribus imminentibus." At pectinem nequaquam valuisse ad sensum olfactorium affirmant Evansius eiusque collegae in periodico speciali, c.t. est „Paleobiology".

Iidem dinosauri, qui referuntur in subfamiliam Lambeosaurinarum, corpora habuerunt longitudinis decem fere metrorum, capita 60 cm alta, quattuor pedes, quorum posteriores longiores atque robustiores fuerunt quam anteriores. Pectines autem eorundem saurorum capitibus insiti formis erant vehementer variis, nonnulli erant formâ oppexui Elvisii Presley haud absimili, alii cassidibus erant similiores.

Quod hi pectines creverunt in pubescentiâ demum saurorum, etiam causae est, cur palaeontologi putent eadem organa a bestiis adhibita esse ad negotia venerea et socialia. Evansius explicat sauri cum respiraverint, aerem fluxisse per tubos intricatos, qui secundum formam pectinis trans caput deorsum ducti sint in pulmones. Evansius concludit hos tubos adhibitos esse tamquam instrumentum musicum: Aere perfluente effectas esse bucinationes. Qua re inventâ Evansio etiam firmius persuasum est dinosauros fuisse „bestias agiles et sociales".

Hanc relationem d.04. m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae