Annus
2 0 0 6


10

AFRICA AUSTRALIS

Constupratores capi posse condomio adhaesivo

In Africâ australi quotannis registrantur plus 52.000 constuprationes, sed numerus talium facinorum incognitorum esse multo maior computatur. Mater quaedam 57 annos nata ex Kleinmond oriunda nunc armare vult puellas periclitantes: condomio anti-constuprativo, de cuius usu et abusu alii aliter sentiunt.


Ecce Soneta Daedala cinguli castimoniae constructrix.. Hic est "Rapex": Cave constuprator! Corripietur radix malorum. Pereat salacitas! Vivat castimonia.

Ex oppidulo KleinmondKleinmondium amoenum oppidulum balneare in litore Africae Australis situm laudatur propter balaenas optimê observabiles optimaque athletica aquatica. At nuperrimê idem oppidulum in novam pervênit claritudinem, quia una ex eiusdem incolis invênerat instrumentum singulare: condomium a muliere vaginae imponendum, quod, si mulier a vĭro constupratur, adhaereat ad pênem viri aggressi. Ex quo Sonet Ehlers ad publicum processit hoc instrumentum misandrum (μισανδρον) demonstratura, iterum iterumque interrogatur a mulieribus empturientibus. Haec Daedala inventrix cinguli castimoniae instrumento suo nomen imposuit "Rapex" (quod ducitur a verbo Anglico "to rape", i.e. constuprare).

Soneta duarum filiarum mater 57 annos nata: "Hac re" inquit „babae quantus tumultus factus est! Mecum iam telephonaverunt mulieres Islamabadenses, Hispanienses, Americani Australes. Unicae terrae, e quibus nulla umquam mulier mecum telephonavit Rapicem empturiens, sunt China, Iaponia, Russia." Condomium Rapicis destinatum est mulieribus, qui putent sibi imminere constuprationem. Quod condomium vaginae introducitur, ubi permanere potest per maximum 24 horas. In casu stupri violenti idem condomium uncis instructum adhaeret ad membrum virile.

Soneta Daedala virorum correptrix iam ex decenniis aestuaverat deliberando, quomodo impediri posset, ne mulieres constuprarentur: A.1969 haec filia rustici audiverat de casu cuiusdam mulieris constupratae. Soneta virilis lubidinis fortis frenatrix ferê totam pecuniam suam erogavit, ut tandem inveniret instrumentum, quo dolorosê deprehenderentur constupratores. Ex anno proximo futuro condomium Sonetae adhaesivum publicê vendetur pretio trecenorum Euro-centiorum.

"Meum" Soneta inquit, „est propositum adiuvare mulieres. Nam mulier, quae est constuprata, fortasse adhuc vivit, sed reverâ iam est mortua." At non omnes sodalitates mulierum ideâ Sonetianâ suavissimê affectae sunt. Chantel Cooper, quae est particeps sodalitatis „Rape Crisis" Capstadiensis, dicit enim haec: "Istud condomium nequaquam est instrumentum progressivum, sed quadamtenus simile est cingulo castimoniae. Quo si utimur, revertimur ad saeculum quintum decimum." Nam securitatem mulierum tutandam esse a societate, non ab ipsis mulieribus.

At in societate Africae Australis mulieres a vitâ securâ sunt remotiores quam ullâ in aliâ terrâ: quotannis in eâdem terrâ registrantur plus 52.000 stuprorum violentorum, plus 40% (quadragenae partes centesimae) mulierum constupratarum minores sunt 18 annis – o quam tristis praestantia numeri! Necnon numerus constuprationum incognitarum multo esse maior aestimatur a sodalitatibus iuribus hominum tutandis.

"Mulieribus" inventrix inquit, „hoc condomium est pergratum". Multas enim esse mulieres strati socialis medii et pauperrimas, quibus adhibenda sint vehicula publica aut pedibus eundum sit. Accedere, quod hoc condomio impediretur, ne mulieres inciderent in disimmunitidem aut graviditatem.

Praeterea Soneta verbis effert eodem condomio constupratorem deprehendi summâ cum certitudine. "Rapice" aggressorem quidem non graviter violari, nam non agi de ultione. Sed Rapicem, si peni iam iam adhaesisset, non iam posse removeri ab ipso constupratore: „Quod nemo potest nisi chirurgus. Itaque constuprator necesse est eat in proximum nosocomium, ibidemque arrestabitur ab astyphylacibus."

Hanc relationem d. 10. m.Sept. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae