Johannes Stuartus Mill (1806 - 1873) magnus philosophus Britannus in opere suo, c.t. „De libertate" scripsit haec: "Mirum est homines concedere, quam pretiosa sint argumenta disputationi liberae habendae, sed tamen recusant talia argumenta, si ad extremum aguntur; in hac re autem non intelligunt causas, quae non aptae sint ad casum extremum, aptas esse ad nullum."
Grylli in actis diurnis Danicis "Jyllands-Posten" publicati causae sunt, cur tractemus quaestionem nostrae aetatis gravissimam: quaestionem sententiae liberê dicendae. Nos occidentales patimurne urgeri a societatibus prementibus, quae deditae sint animorum inclinationi mediaevali? An sumus parati ad defendendum bonum nostrum libertatis pretiosissimum: sententiam liberê dicendam, ad quam assequendam milia hominum vitas suas dederunt?
Sine iure sententiae liberê dicendae democratia non diu potest vitâ superare – sine libertate discutiendi, dissentiendi, immo offendendi et increpitandi. Haec est libertas, qua mundus Islamicus caret tam amariter, et sine qua homines muslimi perseverabunt permanere in castro suo, dogmatico, mediaevali; ossificati, totalitarii, intolerantes. Sine libertate fundamentali islamus perget suffocare cogitationem, iura humana, individualitatem, originalitatem, veritatem.
Quamdiu non apertê declarabimus nos consentire cum Danîs gryllographîs, quamdiu hoc non declarabimus voce sincerâ et magnâ et publicâ, tamdiu isti tyranni valebunt, qui conentur liberos homines occidentales cogere, ut sequantur ideologiam totalitarismi; quod si istis contigerit, Europae islamizatio incohabitur paulatim perficienda. Ergo nolite vos excusare!
Venio ad aliud problema fusius tractandum: ad occidentalium infirmitatem se ipsos eruditione suâ suoque cultu civili defendendi. Estis superbi! Nolite vos excusare! Nosne semper semperque rogare debemus, ut nobis ignoscantur peccata maiorum nostrorum? Num nos ipsos adhuc debemus excusare pro Imperio Britannico, quamvis Britannis in Indiâ praesentibus effecta sit renascentia huius subcontinentis, qua fames impugnaretur, qua viae stratae et rete ferriviarium et systemata aquaeductuum sint aedificata, qua cholera sit sublata? Non antea fuerant ministrationes publicae nec publica eruditio scholaris. Nec quid melius Britanni relinquere potuerunt nisi democratiam parlamentariam instituendam, id est imperium iuris.
Porro quid Britanni fecerunt de urbibus Bombay et Calcutta? En Britannos Indis reddidisse ipsam eorum historiam: Nemo nisi Europaei homines docti investigatores, archaeologi Europaei fuerunt, qui invenirent veterem Indiae magnitudinem. Fuerunt gubernatores Britanni, qui summis viribis id curarent, ut servarent monumenta antiquae magnificentiae praeteritae. Imperialismo Britannico ibi servata sunt talia monumenta, ubi milia templorum hinduicorum erant destructa imperialismo islamico.
Nosne reverâ coram toto genere hominum nosmet ipsos excusare debemus pro Dante et Shakespeare et Goethe et Mozart et Beethoven et Bach? Pro Rembrandt et Vermeer et Van Gogh et Breughel et Galileo et Huygens et Copernico et Newton et Darwin? Pro penicillino et computatro? Pro ludis Olympiis et pro pedifollio? Pro iuribus humanis et pro democratiâ parlamentariâ? In occidente situs est fons ideae libertatis. Idea libertatis individualis, democratiae politicae, rei publicae iure conditae, iurum humanorum, libertatis cultualis.
Fuerunt occidentales, qui meliorem redderent condicionem mulierum, qui impugnarent servitutem, qui defenderent libertatem conscientiae, sententiae, informationis. Occidentales nequaquam debent doceri de virtutibus superioribus societatum, quae supprimant mulieres suas, earum clitorides amputent, eas dilapident propter adulterium opinatum, qui acida infundant in earum facies aut iis denegent iura humana, quos dicant esse „castarum" inferiorum.
Quomodo exspectamus homines immigrantes adaptatum iri ad societates occidentales, si simul docentur easdem esse depravatas, impietatis omniumque malorum, phyletismi et imperialismi fontes omnino detestabiles et abominabiles? Homines tali doctrinâ imbuti quid causae habent, cur – ut verbis utamur Iacobi Baldwin auctoris Afro-americani – studeant bene se praeparare ad inhabitandum navigium, quod mox abysso maris hauriatur? At quare iidem omnes volunt migrare in terras occidentales – nec volunt in Arabiam Saudianam?
Loco istius doctrinae immigrantibus oportet narrare de illis saeculis, quibus pugnatum est de hac libertate assequendâ, quam iidem omnes magni aestimant, qua fruuntur, qua utuntur maximâ cum utilitate. De individuis illis et gregibus, qui pugnaverunt pro libertate, et qui sunt contempti hodieque iacent in oblivione, et de illis, qui pugnaverunt pro hac libertate, propter quam magna pars mundi nobis invidet nosque admiratur et studet imitari. Chinae alumni academici a.1989 in Plateâ Pacis Caelestis cum pro democratiâ manifestantes morerentur, secum non habuerunt simulacra Confutii aut Buddhae, sed statuae libertatis.
Libertas sententiae dicendae est hereditas nostra occidentalis. Quam defendamus, ne pereat incursantibus tyrannis totalitarismi. Quae libertas etiam maximê necessaria est in mundo islamico. Cum fideliter servabimus bona nostra, mundo Islamico dabimus lectionem pretiosam: Eundem enim adiuvabimus eo quod eiusdem mores traditos bene aestimatos coniungemus cum bonis illuminismi laboriosê acceptis.
Anglicê scripsit: Ibn Warraq
Ex Anglico in Theodiscum convertit: Alexander Schwabe
E Theodisco in Latinum convertit: Nicolaus Groß
Hanc relationem d.03.m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/