Idibus Octobribus comitia in Iraquia habita sunt, ut cives probarent aut reicerent legem supremam confectam postquam diu actum est, invitis plerisque Sunnitis partibus.
Suffragiis plus quam semel computatis quod suspiciones in multis observatoribus induxit nuntiatus est populus, cuius LXIII centesimae suffragia dederunt, legem adprobasse: fere enim quattuor quintae ita interrogationi respondisse. Si in tribus vel pluribus provinciis tertius tantum quisque assensus esset, lex reiecta esset omniaque ab initio repetenda fuissent : quod vix accidit, nam in duabus provinciis Sunnitarum hoc evenit, in provincia autem Ninivae XXXXL centesimae legi faverunt, plures quam quod omnes exspectavissent.
Pax tamen longinqua etiam nunc esse videtur, cum cotidie tromocratae et exercitus USAe cruorem ubique, Bagdati praecipue, effundant: verbi gratia, Martis die in deversoriis Palestine et Sheraton, ubi diurnarii totius orbis domicilium suum constituere solent, magna caedes effecta est, quam grex tromocratarum Al Qaeda sibi per interrete tribuit. Scripsit Herimannus Novocomensis
|