Annus
2 0 0 6


84

Democratiam se ipsam ad nihilum redigere

Postquam Hamas in Palaestinorum suffragiis maiorem partem populi consensuum mense Ianuario obtinuit, quaestio vetus proponitur, de qua altero bello mundano vix coepto actum est: potestne democratia democratiam interficere? Nam Hamas non tantum gregem terroristicum esse constat, sed etiam locus ubi conveniunt extremae opiniones Islamicorum, quibus notio ipsa democratiae omnino reicitur. Casus Hitler iam disputatum est, qui populo favente summa rerum potitus rem publicam Weimarensem anno MCMXXXIII disiecit.

Tum variae opiniones enuntiatae sunt, sed democratiae se ipsam delere illicitum plerisque visum est. Evanuit deinde disputatio, cum democratice omnes civitates occidentales regerentur; haud vero in omnibus, exempli gratia Argentinam Peron illo tempore regebat, similia alibi in America Latina fiebant, quae benevole tolerabantur.

At de Islam tolerare non decet: tanta quaestio, tam nova, tam mira! Nam in civitatibus occidentalibus regimina democratica gubernaverant ante dictaturam, cui comitiis a democraticis excogitatis potestas tributa est: exquirere ergo oportebat, utrum democratiae se ipsam delere liceret an non. Sed apud Islamicos optimum exemplum apud Iraniam invenitur, necnon apud Algeriam: apud neutram suffragia, quibus civitatis res futurae effingendae erant, democratice habita sunt. Nam anno MCMLXXIX rectores USAe mala cum conscientia Persarum regem (Shah) dereliquerunt, eius duces ad deditionem invitantes, qui mox supplicio affecti sunt. Ita in locum tyranni, qui patriam suam in moderna tempora ferre studebat, tyrannus Khomeini temporis praeteriti fautor successit, rigidam rem publicam Islamicam promittens: de qua re omnes iamdiu certiores facti erant.

Aliter se res in Algeria habuerunt: observatores saepe, qui democratiae "integritatem" conlaudaverunt, defleverunt, quia duces exercitus exitum suffragiorum anno MCMLXXXXII habitorum non observaverunt. Quibus "antidemocraticis" militibus grati esse debemus, quod Italia sibi methanum sine ulla violenta Islamicorum exactione comparare potest: ita altera infesta theocratia Iranicae similis evitata est.

Recta ergo ratione utendum est: anno MCMXXXIII apud Germanos democratia icomitiis nterfecta est, deinde in Irania suffragiis acrior tyrannis constituta est: quam ob rem a veritate abhorret, qui dicit ubi comitia ibi democratiam esse, vel comitia democratiam gignere. Comitia ipsa tantum ratio quaedam sunt, ad rectores deligendos: papam etiam, consilio cardinalium electum, regem absolutum esse constat. Quamvis tribus Germanorum, ut ceterae, duces delegissent, inde nulla democratia consequebatur.

Comitia ergo instrumentum democratiae sunt, tum si res publica tota democratice regitur, cum si factiones opiniones democraticas profitantur: quod neu de Hamas neu de asseclis Khomeini adfirmari potest. Suffragia nullum mirificum remedium sunt: ne hoc obliviscamur, cum tempus Fratrum Muslimorum in Aegypto venerit.

Hoc scriptum magistri Italici rei politicae Ioannis Sartori, in actis diurnis Italicis "Il Corriere della sera" die VIII mensis Februarii MMVI editum, in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae