83
Aegyptum poculum
pedifollicum Africanum vicisse
Grex pedifollicus Aegyptius poculum Africae a. d. IV Idus
Februarias, adversariis Litoris Eburnei postremo certamine summae
punitionis calcibus (penalties) profligatis, sibi
comparavit: nam quattuor puncta sibi collegit, adversarii duo
tantum. Strenue a lusoribus Litoris Eburnei pugnatum est, quibus
in stadio Memphidis (Cairo) tolerandus fuit animus hosticus LXXV
milium spectatorum Aegypti fautorum.
Ab initio prudentia in campo praevaluit, quarta et tricesima
tamen minuta Amr Zaki, qui Aegyptiis paenultimo certamine
victoriam contra Senegal comparaverat, fere pilam in rete
coniecit; post quinque minutas paulum afuit,
quin Kolo Toure rete gregis domestici penetraret. Pausa vix
peracta, bis rete Eburneum periclitatum est. Altero certaminis
tempore declinante, grex Aegyptius maximas difficultates
sustulit: qui septuagesima sexta minuta ab adversario Drogba, qui
in grege Britannico Chelsea primo in agmine certat, fere devictus
est. Pilam in rete tertia atque octogesima minuta Aegyptius Amr
Zaki coniecit, sed arbiter Tunetanus Mourad Daami punctum irritum
censuit.
Postquam tempora regula constituta atque additicia frustra
transierant, calcibus summae punitionis victoria gregi domestico
tributa est: nam dicti lusoris Eburnei Drogba ictus a retis
defensore El Hadary repulsus est. Maestis ducentis Eburnei
Litoris fautoribus domum cum grege suo redeundum fuit.
11/02/2006
Scripsit Herimannus Novocomensis
|