Nigellus Jarrett valdê gloriatur de suîs phoenicopterîs extraordina- riîs.
Generaliter quidem non esse insolitam bestiarum captivarum homosexualitatem. At hunc esse primum casum huiusmodi in phoenicopteris observatus.
Praeterea suos phoenicopteros iam ex quinque annis coniunctos esse fidelitate coniugali – hoc quoque est extraordinarium, nam phoenicopteros solent quotannîs quaerere novam amationem.
Tamen hoc par amantium nequaquam laborat taedio temporis: Omni tempore copulationis iidem phoenicopteri inter se amantes invicem nuptias petunt saltatione huic generi avium typicâ, cuius partes insignes sunt assidua pennarum purgatio et ambulatio dignissima. "Qui" Nigellus inquit, "certê per partem vitae suae reliquam unâ vivent".
Hanc relationem d.04. m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/