Sermone annuali (
HERBA ALIMENTUM IGNIS?
Sermone annuali (State of the Union address) nuper
habito praeses USA George W. Bush inter alia et promisit
Americanis usque ad annum 2025 ita consumptionem petrolei
mutandam, ut importatio petrolei a Medio Oriente quater minus
fiat hodiernae comparata. Quod sonat fortasse mirifice, re vera
nihil tam difficillime factu esse debeat, nam Medius Oriens
suppeditat hodie 5% tantum energiae ab Americanis combustae at
dependentia USA ab oleo Arabico nihil plus quam mythus est.
Civitates Unitae, maximus in mundo
combustor hydrocarbonum cottidie comburit 7 miliarda doliorum
petrolei necnon aequamenta 11 miliardorum doliorum petrolei
combusti in facie carbonis, methani, uranii et vis
hydroenergeticae. 60% desiderii petrolei suppeditant agri in USA,
Canada et Mexico positi, Sinus Persica autem minus quam unum
miliardum doliorum Americanis praebet. Nihilominus, rebus
politicis in Medio Oriente varie nuper stantibus necnon statu
incerta Venetiolae, cuius praesidens Hugo Chavez nimis Americam
amare non videtur, regimen USA vult populum credere se mox posse
invenire alteros fontes alimenti ignis. Haec imprimis esse
debeant automobilia hybrida petroleo-electrica, quae iam hodie
usque ad 8 chiliometra sine usu petrolei vehi possunt posteaque
facillime accumulatoria repleri possint necnon alimenta ignis a
maizio et aliis plantis facta, inter quae est etiam panicum
virgatum (quam herbam hic in photographemata videre, lectores,
potestis), quod abundanter in campis Americi Septentrionalis
crescit. Productio ethanoli e plantis adhuc in USA pecunia
publica tutatur, in Brasilia autem ethanolum e canno sachariaco
factum iam in foris tradetur lucrum purum fabricatoribus offerens.
Alius novus fons energiae sit hydrogenium, quod tamen, sicut
ethanolum e maizio factum, ut adipiscatur, necesse est maximas
copias petrolei vel petrogasii comburere. Accedunt molae solares
necnon - ut dixit Bush - "pura et secura energia nuclearis".
Investigatores tamen Americani queruntur regimen Bush
comminuisse expensa ad "energiam puram" inveniendam 14%
ab anno 2002. Rebus ita stantobus petroleum longe alimentum ignis
proximi momenti in USA erit, at si est ei aemulator,
verisimillime methanium (petrogasium) nuncupatur.
Scripsit Krakauer
Scripsit Krakauer
|