Annus
2 0 0 6


30

INFORTUNIUM IN MUSEO FACTUM

Baburrum destruxisse vasa pretiosissima

In culpâ nihil fuit nisi corrigiae calceorum: Cantabrigiae quidam vir museum visens propriis corrigiis implicatus per scalas devolutus est. Devolvens idem secum detraxit vasa Sinica aetatis trium saeculorum et ingentis pretii. Unum tantum manet solacium: Iste baburrus non est solus vir scaevus huius generis.

Cantabrigiâ ex urbe – Vasa nunc destructa confecta erant aetate dynastiae Qing, aut saeculo 17. exeunte aut ineunte saeculo 18, et fuerunt obiecta musei Fitzwilliamiani notissima. Quae artificia per 40 annos iuxta scalas in proiecturâ fenestrae consteterant integerrima.

Nomen istius iacturarii miserrimi non est publicatum. At alius vir per museum ambulans baburrum photographaverat flebiliter in pavimento sedentem milionibus fragmentulorum porcellani circumdatum.

Homines museo praepositi vasibus destructis sunt consternatissimi. Hodie Duncanus Robinson director diurnariis illius „Daily Telegraph" de hôc infortunio iam die mercurii facto dixit haec: "Equidem ex 40 annis hîc sum. Tale infortunium semper timetur, sed nunc somnium maxime horribile ad veritatem adductum est." Adhuc non constat, num vasa inaestimabilia servari possint. Margareta Greeves directrix vicaria de statu vasorum dixit haec: "Quae diffracta sunt in tessellas valdê, valdê exiguas, tamen nos firmiter animos induximus eadem restituere." De pretio horum thesaurorum exacto praepositi musei nihil dixerunt.

Britanniam baburrîs scatêre


Alius vir per museum ambulans baburrum photographaverat flebiliter in pavimento sedentem milionibus fragmentulorum porcellani circumdatum

At constat destructorem vasorum Sinicorum illum scaevissimum non esse unicum istius generis hominum. In actis diurnis Britannicis "Guardian" referuntur multis hominibus similia accidere: Lectores narrant de crucibus fractis, porcellano diffracto, artificiis corruptis, caniculo chihuahuano solâ scaevitate interfecto.

Quidam lector refert: "Ego, cum essem parvulus, patris mei Crucem Victorianam (i.e. praemium fortitudinis bellicum) per sellam familiaricam abieci." At patrem hanc crucem in quadam tabernâ rerum detritarum êmisse nec ipsum eâdem honoratum esse.

Aliquae Iohanna scribit die praeterito se diffregisse quoddam artificium bonae amicae suae hereditate acceptum. Quod fuisse parvum catellum eburneum, qui ex saeculis a familiâ esset possessa. Se ex manu eundem emisisse, ut decideret et „adhuc se vocem audire amicae consternatissimae nomen suum exclamantis" Iohanna scribit. „Nos ambae nondum sumus terrore solutae, sed spero illam mihi aliquando ignoturam esse."

Alius lector, cui nomen est Darylus, contendit se m.Oct. a.1965 diffregisse crucem altaris alti Abbatiae Westminster. Cum confessus esset se suâ sponte hanc rem affligisse, se illatum esse in morocomium (i.e. in valetudinarium mente captorum).

Quaedam lectrix, quae appellatur Sarah, suadet, ut is, qui canem possideat, eo cautior sit, quo minor sit catellus delicatus. "Pater amici mei" inquit, „cum consederit in canem concubinae suae, eandem suffocavit". Canes enim Chihuahuanos, qui se convolvant in stibadio, interdum esse invisibiles.

Licet oenophili erumpant lacrimas, si legerint historiolam sequentem: "Equidem" quidam Harriet inquit, „spacellos meos Bononienses (spaghetti Bolognese) delicatiores feci lagoenâ vini, quae constiterat 200 lîbrîs Britannicîs. Bene vobis!"

Hanc relationem d. 30.m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae