Annus
2 0 0 6


d

VESPERTILIONES

Quos esse coleis magnis, parvo cerebro

Nonnullae feminae licet contendant se hoc iam pridem scivisse – scientistae nunc demonstraverunt – saltim quod attinet ad vespertiliones: viros esse aut magnis coleis aut magno cerebro. Utrumque simul fieri non posse.


Vespertilionum species, c.n. Rousettus aegyptiacus: Cuius coleos pondus habere 3,5 grammorum, cerebrum grammorum 2,3

Nonnullus vir sanê invidiâ pallescat coram masculino vespertilione. Ut prolem suam ritê propagent, nonnulli vespertiliones habent organa virilia magnitudinis fere Titanêae. Investigatores zoologi Americani invenerunt solos coleos horum animalium habere pondus, quod aequale esset ponderis corporalis centesimis partibus novenis (9%). Homo masculus, qui est pondere corporali 90 chiliogrammorum, si esset eiusdem capacitatis virilis, necesse esset ut haberet coleos 15 librarum.

At quare vespertiliones mares tam abundanter sunt instructi? Grex investigatorum Universitatis Syracusanae, cuius dux est Scott Pitnick, magnitudinibus testiculorum cerebrorumque 334 (trecentarum triginta quattuor) specierum vespertilionum inter se comparatîs clarê scit respondere: Quo maiores sunt colei, eo numerosior est proles.

At virilitas uberrima non datur gratîs: Cuius cella inferior instruitur luxuriosê, eius superior tantummodo parcê et exiguê: Et cerebrum et coleos esse „telas cellularum metabolismi sumptuosi" scribunt perscrutatores Britannici periodici specialis, c.t. "Proceedings of the Royal Society B". Id est: Cum et spermatum fabricatio copiosa et structio cerebri capacissimi fieri non possint nisi magnâ energiâ, harum rerum aut fit una aut altera, sed minimê utraque.

Nescimus an nonnullae feminae nunc cogitent se hoc iam pridem suspicatas esse. At haud minus errant ii viri, qui nunc cogitant in culpâ harum rerum omnium esse (ut semper) feminas.

Nam scientistae invenerunt vespertiliones mares abundê vasatos nihil esse nisi miseras et inscias victimas lubidinis femininae. Si cuius speciei vespertilionum feminae saepe moechentur nec multum attribuant fidelitati, mares eiusdem speciei intra pedes capaciores esse quam intra aures, velut Myotidem albescentem plus altero tanto energiae consumere ad coleos struendos, quanto egeat ad cerebri structionem.

At in speciebus vespertilionum, quarum feminae sint monogamae, organa cogitandi marium esse relativê magna. Ita fit, ut in fine victoriam moralem pariant amabiles mulieres: In speciebus, quarum ad prolem propagandam non sit necessaria venus volgivaga, viget et valet fidelitas feminarum connubialis: cuius effectu fit, ut mares fiant intelligentiores.

Markus Becker

Hanc relationem d.7.m.Dec. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae