Annus
2 0 0 6


26

HORMON VENERIS TENERRIMAE

Venere tranquillari homines sollicitatos

Venus mitigat animi sollicitudinem – idque interdum per integram septimanam. Hoc consequitur ex investigatione scientificâ, quae nuper facta est in Britanniâ. Homines huius investigationis participes, qui coitû perfructi erant, postea multo tranquillius placidiusque agere potuerunt coram publico, velut orationem habere publicam. Causa huius effectûs videtur esse hormon teneritudinis venereae, cui nomen est oxytocinum.


Femina eiusque amator: Venus mitigat sollicitudinem

Homines amantes post coitum affectos esse quadam euphoriâ animoque eximiê soluto haud nimis novum est. Magis mirum est hunc effectum etiam post septimanam adhuc valere. Hoc quidem contendit Stuartus Brody psychologus in Scoticâ Universitate Paisleyensi docens.

Idem psychologus Britannus perscrutatus est, quos effectûs haberent variae actiones venereae ad 24 feminas et 22 viros, quibus esset oratio publica habenda aut coram publico solvendum esset problema calculandi. Per 14 dies candidatis accuratê notandum erat, quando et quoties venere perfruerentur. Stuartus autem erotologus distinxit tria genera actionum venerearum: masturbationem et palpationem veneream (Angl. petting) et coitum, quo vagina penetraretur.

Hôc autem experimento Stuartus observavit homines probandos coitu perfructos coram publico agentes minimê sollicitatos esse. Eorum pressionem sanguinis minus exauctam esse celeriusque ad statum communem reductum esse. Sed hoc genus sedandi vel tranquillandi non verê efficax esse nisi „classicâ" penetratione venereâ Stuartus scribit in periodico speciali, c.t. est "Biological Psychology" (t. 71, p. 214). Etiam masturbationem palpationemque veneream habuisse quendam effectum, sed parum validum. Maximê vexatos esse anxietate atque sollicitatione febriculosâ eos probandos, qui duabus septimanis ante actionem publicam ab omni venere abstinuissent.

Stuartus conicit effectum veneris sedativum effici hormonte oxytocino fabricato. Haec substantia, quae interdum appellatur „hormon teneritudinis" (theod. Kuschelhormon) in corpore et feminino et masculino excernitur palpatione coituque venereo necnon habet effectum euphoricum et sedativum.

Oxytocino secreto posse etiam explicari, cur veneris effectus sedativus non solum fiat statim post orgasmum. „Effectûs utiles non solum potuerunt attribui sedationi breviori, quae fit post orgasmum. Nam iidem per unam saltim septimanam remanserunt." Tamen Stuartus non indicavit, in sanguine hominum probandorum quantae fuissent copiae oxytocini.

Ne investigatio obscuraretur probandorum peculiaritatibus, Stuartus collegit notas omnis hominis probandi psychicas, e quibus apparuit, quatenus idem homo generaliter obnoxius esset anxietati et sollicitudini. Necnon respexit, quatenus singuli probandi contenti essent amatore suo vel amatrice et quales essent eorum condiciones laboris professionalis. Tamen Stuarto affirmat condiciones probandorum psychicas maximê dependere ab eorundem activitate venereâ.

Hanc relationem d. 26.m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae