Annus
2 0 0 6


78

De cursu Dakar, id est de lusu vili pretio

Quamvis similia nexum certum non generent, arduum est numeros hos non comparare: anno bismillesimo quinto Lutetiae Parisiorum duodequinquaginta homines ob tria incendia in totidem aedificiis, ubi Africani vitam agebant, perierunt, unde de pauperum domibus disputatum est; duodequinquaginta homines a primo cursu autoraedario "Paris - Dakar" antea appellato usque ad postremum vitam amiserunt, quorum unus fuit certaminis creator Thierry Sabine; in illis numerantur etiam septemdecim cives Africani, qui non concurrebant.

Quid si certamen istud in Francogallia haberetur, in civitate quae delectata est, quod prudentius autoraedae procederent et numerus victimarum in viis decreverit - nam circiter quinque chiliometra pro hora lentius iter vehicula faciunt quam ante quadriennium neque amplius quinque milia hominum anno praeterito in viis vitam amiserunt? Quis centena concurrentium crepitantium per loca naturalia erumpere ferret, qui binas victimas anno unoquoque supra velocitatis aram immolant? Nullum dubium est, quin "Dakar" in Francogallia iam diu evanuerit!

Cursus nunc non per vias Hexagoni (id est Francogalliae) habetur, sed apud Lusitanos Hispanosque, dein per Africae regiones: quare "Dakar" tantum hodie appellatur. Sed de certamine fere ab initio disputatur: post annum MCMLXXX grex "Pa'dak" (ne sit Dakar) vocatus, Renato Dumont praeclaro naturae studioso adiuvante, finem cladis vehementer postulavit. Grex Olympiadum inimicus (Collectif anti-Jeux olympiques) Idibus Ianuariis reclamavit, instituto quod certamen efficendum (Amaury Sport Organisation) curaverat "praemium indignitatis humanae" offerens, id est rotam ex gummi (tyre, Reifen) cruore maculatam: paulo ante adulescens quidam ex Guinea a concurrente stratus perierat, postridie in Senegal idem evenit.

Quotienscumque talia acciderint, curatores et competitores se purgant, saepe imperite: in Africa neminem venienti alicubi apparere, dein homines subito alicunde exire (ita Roger Kalmanovitz, qui securitatem certaminis curat); ut intelligas, Afros cognoscere oportere, qui canant saltent discurrant mirum cursum obstupescentes, mentis suae parum compotes (ita Lucas Alphand, autoraedarum certaminis victor); talia rarissime in Senegal accidisse dixit Alaouine Tall, qui societetam Senegalensem cursuum autoraedarum dirigit, seque sperare Dakar in Senegal etiam posthac haberi. Nam certaminis fautores adfirmant Dakar beneficium Africae esse, quamvis Africani de hac re numquam interrogati sint: populum inflammari, pecuniam affluere, adiutoria miseris afferri. Pretio aliquot deverticuli cubiculorum paucorumque effossorum puteorum, optimatibus loci faventibus, stadium vile concurrentibus ita praebetur, cuius solum incommodum hoc est, quod ibi aliquot "sui non compotes" vitam agant, qui interdum viam transire inusitate cupiant neque sibi fingant celerrimum vehiculum eadem de improviso advolare posse.

Ne irascamur, narrandum non est de obscena pompa in regiones pauperrimas irrumpente, quae divitias et magnificentiam suam ostentat, neu de exemplo pernicioso iuvenibus Africanis demonstrato. Lucae Alphand victori potius gratulemur, qui sperat haec omnia facinus suum non obscuratura esse et "melius est in cursu Dakar certavisse, quam domi mansisse. Alioquin - inquit - centum et viginti chiliogrammata ponderosus, in molli sedili domus tuae pomis terrestibus frictis satur ante televisionem male morieris". Quod explicandum est familiae decennis Boubacar Diallo, qui Idibus Ianuariis ad marginem viae periit.

Hoc scriptum diurnarii Gilles Van Klote conversum est ab actis diurnis Francogallicis "Le Monde", ubi die XXII mensis Ianuarii MMVI apparuit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae