76
De formica docente
Iam diu bestiarum studiosi compertum habent formicarum
societates longe difficiliores esse, quam quod magnitudine eorum
cerebrorum quislubet censeat; quibus animalibus novissima scripta
referunt facultatem docendi ab investigatoribus attributam esse.
Nigel Franks et Tom Richardson in universitate Bristol (UK)
experimentum "binarum formicarum cursus", quibus nomen
est Temnothorax albipennis, perfecerunt et de eodem
accuratissime in actis "Nature" retulerunt: etenim duae
formicae e nido ad escam currunt, saepe consistentes et in viam
redeuntes, quarum altera, cui via iam nota est, magistrae more
tardius procedit ita ut altera, sicut discipula, loca cognoscere
discat, dein leniter eam percutiat (ut in imagine aspicitur).
Quarum rapiditas et distantia varie sed concorditer mutantur.
"Formicae simpliciter se gerunt, - inquit Tom Richardson -
nam si discipula aufertur et leniter dux attingitur, exempli
gratia pilo, magistra iter celeriter facere pergit."
Vitae studiosi "magistrum" animal illud appellant,
quod de commodo quodam idcirco decedit, ut sodalis indoctus
erudiatur. Sed confirmant duo studiosi institutionem efficacem
mutua docentis et discentis communicatione constare: praecepta a
magistro discipulo tanta celeritate quanta posteriori apta
praeberi, discipulum magistro se documentum didicisse significare
et nova praecepta exponi posse: docere denique semper mutuum
esse. In hoc experimento magistra quadrupla cum celeritate escam
attingere posset, nisi discipula assequeretur, discipula vero
celerius post magistram escam invenit ceterisque sodalibus
magistra fieri potest. Alias tamen compererunt studiosi unius
discipulae institutionem nimis tardam esse: formicarum gregibus
efficacius locus escae per "pherhormones", id est
vestigia chemica, communicari posse.
Sed binarum formicarum experimento comprobatum est etiam
animalia minimo cerebro praedita docere ac discere posse.
Scriptum hoc conversum est ab articulo pridie Idus
Ianuarias MMVI in actis "Scientific American" edito.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|