E comparatione pretiorum commoditiorum,
PRETIA COMMODITIORUM QUOMODO ANNO 2005 MUTAVERINT:
E comparatione pretiorum commoditiorum, qualia scilicet fuerint ultimis diebus negotiorum in foris internationalibus annorum 2004 et 2005 (vide tabellam infra) patet maximum motrum incrementi mundani ultimi anni desiderium erat metallorum in machinas electronicas fabricando necnon aedificia industrialia struendo necessariorum, inter quae imprimis cuprum (culmina nova historica unaquoque fere altera septimana nunc attingens), sed etiam zincum (immo citius quam cuprum hoc ultimo anno crevit), quod metallum maximi momenti est in galvanisatione fistularum ferrearum. Stannum econtra decrescit, nam maximi ei usus sit in galvanizatione pyxidum escariarum, hodierno die minus minusque in usu (materiis plasticeis substitutis).
Combustiva crescebant, crescunt crescereque pergent ob infinitum appetitum Sinarum necnon Indorum. Praeter petroleum anno 2005 primum a longissimo tempore videbatur incrementum pretii petrogasii, cuisu tamen maximae copiae praeter bursas traduntur. Ob caritatem petrolei crescunt et alia ignis alimenta, sicut e.g. carbo.
Metalla pretiosa fere omnia culmina attingent ultimorum 15-20 annorum; desiderio eorum analytici explanant diffidia pecuniae collocatorum in nummos maximi in mundo momenti; re vera ultimis decem nisi plus annis deesse videbatur sola in orbe terrarum moneta, quae tutum incrementum colllocatoribus praeberet: et dollarium, et euron et yen habebant ultimo decennio suos bonas et certe non bonas dies. Immo magis locupletes ad metalla pretiosa emenda convertunt, cum syngraphae societatum commercialium cadere soleant - ab hac re tamen procul anno ultimo tenebamur: omnia scilicet fere indicia bursarum mundanorum hoc tempore invaluerunt, ductoribus ICEX-15 Islandorum necnon ISE National-100 Turcorum (ambo circa 60%), pleribusque foris maximi in mundo momenti etiam, licet modicius, crescentibus (DJIA Americanotum tamen stagnanti incremento 0.6%).
Inter cibos omnes fere analytici praedicunt gravia decrementa pretiorum escae ob negotiationes WTO bene progredientes; comparatio pretiorum ultimorum duorum annorum hanc fidem minime probant - e.g. caffea "Robusta" maxime invalenscens omnium commoditiorum internationaliter notatorum ultimo anno erat. Maxima copia ciborum plus minusve modice creverunt. Periti exspectant nonnullum maius desiderium porcinae et bovinae, nam gripa avium altiliophagorum appetitos ad alias carnes vertat.
Genus commoditii |
Bursa |
Mensura pretii |
Negotia 30.12. 2005 |
Negotia 31.12. 2004 |
Mutatio annualis |
metalla pretiosa |
aurum (in 3 menses afferendum) |
LME Londini |
USD per unciam |
516.1 |
437.0 |
+18.1% |
argentum (in 3 menses afferendum) |
LME Londini |
USD per unciam |
8.830 |
6.815 |
+29.6% |
platinum (in 3 menses afferendum) |
LME Londini |
USD per unciam |
970.0 |
860.5 |
+12.7% |
palladium (in 3 menses afferendum) |
LME Londini |
USD per unciam |
256.0 |
184.0 |
+39.1% |
metalla constructiva |
cuprum (generis A, in 3 menses afferendum) |
LME Londini |
USD per tonam |
4425.0 |
3115.5 |
+42.0% |
aluminium (99.7%, in 3 menses afferendum) |
LME Londini |
USD per tonam |
2283.5 |
1950.5 |
+11.7% |
stannum (min. 99.85%, in 3 menses afferendum) |
LME Londini |
USD per tonam |
6550.0 |
7750.0 |
-15.5% |
zincum (min. 98%, in 3 menses afferendum) |
LME Londini |
USD per tonam |
1917.5 |
1241.0 |
+54.5% |
niccolum (in 3 menses afferendum) |
LME Londini |
USD per tonam |
13475.0 |
15100.0 |
-10.8% |
plumbum (in 3 menses afferendum) |
LME Londini |
USD per tonam |
1062.0 |
965.0 |
+10.0% |
combustiva |
petroleum Brent (in 2 menses afferendum) |
IPE Londini |
USD per dolium |
57.70 |
40.37 |
+42.9% |
plantae industriales |
gummis generis RSS1 |
Novi Eboraci |
USc per libram |
85.25 |
64.00 |
+33.2% |
agraria |
saccharum album (in 3 menses afferendum) |
Londini |
USD per tonam |
355.2 |
259.10 |
+37.1% |
triticum (in 3 menses afferendum) |
Chicago |
USc per quadrantal |
336.0 |
307.5 |
+9.3% |
maizium (in 3 menses afferendum) |
Chicago |
USc per quadrantal |
209.8 |
204.8 |
+2.4% |
avena (in 3 menses afferenda) |
Chicago |
USc per quadrantal |
194.5 |
156.3 |
+24.4% |
oleum glycineum (in 3 menses afferendum) |
Chicago |
USc per libram |
21.3 |
20.8 |
+2.4% |
hordeum (in 3 menses afferendum) |
Winnipeg |
CAD per tonam |
122.5 |
113.4 |
+8.0% |
brassica napus (in 3 menses afferenda) |
Winnipeg |
CAD per tonam |
239.0 |
272.6 |
-12.3% |
oryza alba primae classis |
Bangkok |
USD per tonam |
313.0 |
308.0 |
+1.6% |
vaccae saginandae (in 2 menses afferendae) |
Chicago |
USc per libram |
94.9 |
87.8 |
+8.0% |
verres saginandes (in 2 menses afferendi) |
Chicago |
USc per libram |
65.0 |
76.4 |
-14.9% |
porcina (in 2 menses afferenda) |
Chicago |
USc per libram |
82.4 |
94.3 |
-12.6% |
cocoa (in 3 menses afferenda) |
Londini |
GBP per tonam |
910.0 |
845.0 |
+7.7% |
caffea "Robusta" (statim afferenda) |
Londini |
USD per tonam |
1172.0 |
734.0 |
+59.7% |
thea (statim afferenda) |
Londini |
USD per chiliogramma |
2.12 |
1.75 |
+21.1% |
fibrae naturales |
xylinum indicis A |
Liverpool |
USc per libram |
57.4 |
48.7 |
+17.9% |
lana ovium Merinarum generis fine 19 micron |
Sydney |
AUc per chiliogramma |
779.0 |
943.0 |
-12.6% |
Scripsit Nanompouphos
|