67
De Urano et de chaos circum eundem
planeten
Novas imagines longinqui planetae Urani nuper reddidit et per
rete mundanum divulgavit apparatus telescopicus Hubble, a
studiosis USAe in remotas regiones systematis solaris directus.
Primum anno MCMLXXXVI vehiculum indagationibus addictum
"Voyager - 2" appellatum, a NASA eiectum, plures
satellites et anulos Uranum circumverti ostenderat; nunc constat,
posquam caeli studiosi per apparatum Hubble accuratius planeten
aspexerunt, summatim tredecim anulos et quinque et viginti
satellites (vel lunas) Uranum circumvehi.
Duae lunae nuper repertae Mab et Cupid (quae nomina a
comoediis W. Shakespeare abstracti sunt) appellatae sunt: quarum
prior, XXIV chiliometra lata, paulatim dissolvitur, pulvere alens
anulum, quocum circiter centum milia chiliometrorum a superficie
planetae distat; altera, cui nomen Cupid attributum est,
interiorem gyrum percurrit, eiusque diametros XVIII chiliometra
tantum patet. Hoc tamen studiosi obstipuere, quod hi duo
satellites non solum in orbem sed etiam sine ratione circumvehi.
Quam ob rem luna Cupid, cuius orbis parum a circuitu lunae multo
maioris Belindae differt, in ipsam mox decidere poterit (illud
"mox" in caeli studiosorum sermone miliones annorum
sonat); satelliti alii in superficiem planetae Urani ipsius
ruendum esse reputatur.
Haec lunarum condicio "haud stabilis", cuius mutatio
singulo gyro planetae - qui annis LXXXIV perficitur - observari
licet, chaos saepius quam ante cognitum comperiri demonstrat:
quod nova et mira facta forte gubernata abhinc revelare possit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|