Annus
2 0 0 6


HABENTNE PSYCHEN ANIMALIA?

HABENTNE PSYCHEN ANIMALIA?

Romanis quaestio haec videbatur vana: a-n-i-m-a-l-i-a sunt, quae (et quia) a-n-i-m-i-s sunt instructa; a plerisque tamen Christianis apparatus talis ab animalibus haberi negabatur. Audiamus quod de hac re John R. Searle, philosophus universitatis studiorum urbis Californianae Berkeley, modo ab actis diurnis Bavarorum "Süddeutsche Zeitung" percontatus.

Süddeutsche Zeitung: Habentne animalia animam?

John R. Searle: Certe socortes non sunt. At nos ipsi aliter spectamus animalia, aliterque naturam immobilem: scimus nubem, quo volet, non cogitare, aves tamen credimur aliquem locum iis destinatum scienter petere. Aliter etiam tranctamus avem et arborem in qua consedit.

SZ: Cogitant ergo animalia? Ita sicut nos cogitamus?

JS: Hmm... possumus sane credere ostreas de birotis non cogitare, de margaritis tamen - nescio.

SZ: Cui rei prodesse potest disputatio, utrum habeant animalia animam, an non?

JS: Haec disputatio orta est iam ante multa saecula. Cartesius putabat animalia psychen non habere, quia caro tantum sunt, at carnes animam possidere non possunt. (...) Dixit etiam ingentem differentiam exstasse inter nos, homines, et ea, animalia. Hic verum dixit, differunt in eo, quod facultate loquendi non sunt animalia instructa. Hic tamen praeteritae sententiae negat, putamus enim etiam elingues homines animam possidere, exempli gratia infantes. Homines vero solum inter viventes genus sunt facultatem loquendi possidens. Significat tamen silentia animalium, quod cogitare nesciant? At omnes assentimur animalia reflexibus psychicis uti, i.e. in quodam statu psychico esse. Non dubito ad faciem canis mei aspiciens eum animam possidere, nescio tamen, quomodo res haec se habent cum animalibus, quorum facies non facile sunt videndae, sicut pulices aut termites.

SZ: Possumusne credere formicas se invicem de via iis obeunda certiores facere?

JS: Spero responsa talibus rogationibus a tempora futura allata fore, nescio tantum quando. Si haberemus scientiam optimam de intellegentia et si sine ullo dubio sciremus modos mechanismosque intellegentiam a cerebro formandi, possemus hos modos mechanismosque etiam inter animalia quaerere et uno die poterimus demum dicere e.g. cochleas eam, inteligentiam scilicet, habere at formicas non habere, aut econtra. Adhuc invenimus tantum animalia unius cellae, sicut amoeba, intellegentiam possidere non posse, nam deest iis huic rei necessarius apparatus.

SZ: Credisne ita re vera ostreas cogitare de margaritis?

JS: Excludere id non audeam. Satis multum tamen iam possumus dicere de vita psychica chimpansium, canum necnon felum. Scimus verbi gratia feles aliter quam nos videre colores... Canis felem assequens, videns eum arborem ascdendere, putat eum ibi manere, etiam si ille iam a cane innotus ad aliam arborem saltavit. Si tamen deinde videbit canis eandem canem in horto vicinio, statim veterem sententiam emendat et sequi canem in hunc hortum pergit.

SZ: Declarat tunc ergo canis se mendum fecisse?

JS: Ita cogito.

SZ: Chimpansia, feles, canes, quid dices de avibus?

JS: Scimus avibus exigua cerebra adesse, nonnulli tamen scientistae putant e.g. psittacos quodam modo voluntate uti.

SZ: Quia loqui imitare sciunt psittaci? Sed scumus animalia se invicem certiores facere non loquendo sed per signalia quaedam ab iis edocta.

JS: Certe. Notandus hic est casus alicuius macaci nomine Imo, quae simiola vitam suorum multo facioliorem reddit, inveniens - et postea hanc artem consanguineis docens - patata suavia melius sapere, si in aqua maris per tempus breve immersa sint. Abhinc haec scientia a matribus pueris macacorum tradebatur. Alia autem gens macacorum voluptatem invenit in calidis fontibus corporem lavare et hanc scientiam etiam posterioritati nunc tradunt.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae