Annus
2 0 0 6


13

OECUMENÊN PARUM FOVERI

Episcopum Huberum spe Papae deceptum esse


Volfgangus Huber episcopus praeses Consilii Germanicae Ecclesiae Evangelicae

Volfgangus Huber praeses Germanici Consilii Ecclesiae Evangelicae summam rationem traxit pontificatûs Benedicti XVI. negativam. Idem episcopus dixit Papam, contra ac annuntiavisset, nihil fecisse ad oecumenen fovendam.

Hammaburgo ex urbe – Huber actorum diurnorum, c.t. „Bild am Sonntag", relatoribus haec dixit: „Papa in declaratione suâ programmaticâ expressis verbis dixerat se munus suum considerare oecumenicum". At anno muneris papalis primo transacto magnas ecclesias Christianas nullo gradu unam alteri appropinquavisse.

De enthusiasmo, quo multi homines afficiuntur Benedictum XVI. venerantes, Huber cautê iudicat: "Iam Iohannes Paulus II. mihi non visus est homo similis cantori populari celebratissimo, etiam multo minus mihi talis videtur Benedictus XVI. Certê Papa magno est splendore atque vi attractivâ. Quod efficitur huius viri munus gerentis indole propriâ, sed etiam ritu ecclesiae catholicae valentissimo. E contrario in ecclesiâ evangelicâ maximê valet non unus Christi vicarius, sed unus Iesus Christus ipsissimus. Quem debemus testificari coram hominibus proximis. Itaque: Ne invideamus!"


Papa Benedictus VI.: „patriae adhaerere eidemque innatum esse"

Quod Papa Germanus mox viset Germaniam, Huber: „Papa Bavarus" inquit „venturus est in Bavariam. Ipse ante nonnullas septimanas fui in oppido Altötting ibique vidi, quam vehementer homines laetarentur de Papae visitatione. Qua re augebitur Papae aura popularis, qui multis doctior esse videatur quam comior. Eo quod conterraneos visitat, demonstrat se patriae adhaerere eidemque innatum esse. De hac re ipse etiam, ut sum episcopus evangelicus, congaudeo". Se oblectari, quod Papa Benedictus XVI. modo agendi uteretur sibi proprio. "Idem cum rarius itinera faciat quam praecessor sui, animum magis attendit ad munus suum ducendi spirituale."

Hanc relationem d.13.m.Aug.a.2006 in periodico interretiali Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae