Annus
2 0 0 6


Debemus Malum superare bono

Reminiscentia Iuventutis mundani diei Coloniensis

Colonia (Agrippina) et eius circumdata est pagus ad insituendum conventum iuventutis Christifidelis aptissimus non tam amoenitatae loci sive ipsius urbis vel aliorum urbium prope iacentium quam vi symbolicam ex eo emananti; partim ex traditione cultum humanum Latinorum custodienti, quae seu manifesto in museō Germanicō seu in non paucis in eo regione collocatis institutionibus Latinitatem vivam colentibus, partim ex fide catholicā atque evangelicā adusque vigente comperiri potest. Insuper basilica cathedralis Coloniae, margarita inter aedificia sacralia, oculos animasque delectat et eas ad reflexionem interiorem instigat. Utique illae rationes multas catervas iuventutis omnis nationalitatis allexerunt in gaudiō et spē, montes movendi‘. Nam iuvenes peregrini praeter missas celebratas in campis stativis ad victum commode adaptatis opportunitatem capessebant colloquia de sua experientia fidei inter se facere, necnon regiones peragrare, visenda admirari, concentūs musicos auscultare et sim. Ille propositiones cum institutionis ecclesiasticae incepto congruisse videbantur, quod cuius praecipuum telos fuit: fidem Christianam roborare necnon observantiam (adventici) cultūs humani et (aliena) genera vivendi iuventutis discere adusque sodalicium inter se inire. Sed id facilius dictu quam factu! Controversia propria multis erat in eo, quali iuventuti propositio spiritualis tamquam “culturalis” dedicanda sit?, atque quomodo – specialiter: in quā linguā – illa communicanda? Quaestiones theologicas seu ecclesiasticas eius conventūs significaverant multae lucubrationes et colloquia percontativa (sive interrogatoria) in mediis publiciis sat praesentata (aliqua eorum interdum a N. Groß in Latinum conversa).

Institutores eius conventūs dumtaxat parti iuventutis – coniciendum maiori – curare videbant, et qualitati quidem rerum tam spiritualium quam "culturalium" non nimio opere praestabant: Missae in campis stativis praecipue Anglice celebratae non raro inconvenienter immo vero Christifidelibus Europaeis alieno et nimis populistico modo praebitae, ad iuvenes quasi fidei initiatores spectabant.

Ad res cultūs humani quod attinet, acta diurna “conventualia”, i.e. tempore conventūs pro participantibus Theodisce et partim Anglice conscripta aliaque ex aliis (sed non Slavicis!) civitatibus illata et gratuito habilia offeruntur. – Valde dolendum, quod de periodico Civitatis Vaticanae proprio nomine "Latinitatis" nullum vestigium reperiendum fuit! Ne institutores quidem distributioni fasciculum Vaticanum "L´Osservatore Romano" praestantes de illo periodico umquam audivisse, neque multi Itali ab auctore ipso consulti. Ceterae res "culturales" non alitetr se habebant. Permulti concentūs musici arte populisticā instituti omnem iuventutem excitare nequibant; illi nempe crebro Anglis vocibus modulati unā cum sonis instrumentalibus “cacophoniae” similibus esse ‚audiebantur‘. Reliquis autem – in opinione sum – sublimioris ingenii ne unus quidem eventus perfectus est: nulla musica organi, nullus chorus "Benedictinus", neque musica "classica" nuncupata; de libris ecclesiaticis tamquam theologicis philosophicisque Latine scriptis necnon scholasticis sicut phonodiscis compactis Latinis et aliis periodicis Latinis Christianitati foventibus tacendum. Quid autem fuit? – Tantum devotionalia oblata!

Ipsus sermo Latinus, qui Civitati Vaticanae et multis Christifidelibus (non tantis catholicis) semper carus et cultus manet, in conventu mutus fuit nisi aliquae phrases in missā sollemni in campo Mariano modulatae; idem in ecclesiis omnibus Coloniensibus, Duesseldorfiensibus aliisque – nisi fallor – nusquam contionatus. Conversationes Latinae – res defecta, quodsi nonnulli libri ecclesiastici opinionem ferunt caelites imprimis Latine inter se loqui solent. Attamem aestimandum est, quod multi iuvenes praecipue ex nationibus Romanicis atque Germanicis rariusque Slavicis sermonis Latini fortunam sustentare contendant. Illos subtiliores et suae fidei conscios sicut criticos is conventus cum tantā propositione profecto divino quodam spiritu inflare nequivit; nam “superficialitatis” arte Americanā multorum quasi-eventuum iuventuti offerendorum et a ecclesiae praepositis approbatorum ingeniosa capita prius deterruisse coniciendum est.

Itaque quod censendum de tali ecclesiā? Primum post Concilium Vaticanum Secundum “Catholica ecclesia Latina revera non iam est Latina” (C. Eichensser, “Vox Latina” fasc. 39/2003); tum nucleus liturgicum est mancus tamquam vi contemplativā privatus – quid hīc vero prosunt labores pastorales? (cf. ibidem); deinde ecclesiae praepositorum interest non tam iuvenes subtiles ingeniososque sibi comparare quam greges catervasque magnas catechisare ordinareque; postremo ecclesiae approbatione, immo vero eius praeferentiā, cultus populisticus optima ars iuventutis acquirendi videatur.

Qui progredientur sodalitas, cultus vere humanus, fidelitas fidesque inter iuvenes, si fundamenta desunt in ecclesiā Romano-catholicā?

Scripsit Adalbertus M. Lodziensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae