Annus
2 0 0 6


POCULUM MUNDI IN URBEM SANCTI PAULI ITURUM

POCULUM MUNDI IN URBEM SANCTI PAULI ITURUM

Grex Sao Paulo superavit die Solis in urbe Iaponum Yokohama lusores FC Liverpool 1:0 (1:0), Brasilianis eo modo sibi poculum mundi gregum pedifollis ter in memoria acquiescentibus. Tertiam palmam Deportivo Saprissa (Costarica) tulerunt, debellantes Al Ittihad (Arabia Saudica) 3:2 (1:1).

"Rubri" - sicut pedifollistae FC Liverpool nuncupari solent - fere certi victoriae fuerunt, vicerant enim in certamine finali duorum praeteritorum annorum et si et hoc anno vicissent, poculum sibi domi relinquere possent, praeter alia, quae tali modo iam potiti sunt. Arma maximi momenti eorum portator Jose Reina esse videbatur, cuius in tutela porta "Rubrorum" quasi incantata folle immaculata manserat. Inopinate tamen, in 27 minuta certaminis adiutor Mineiro, traditione opportuna pilae ab Aloisio utens, eam affabre in porta Reinae posuit, qui portator antea per 1042 sequentes minutas ludendi nemini hostium honore tali gaudere permiserat.

Per remanentem horam ludi Anglis, licet ferocissime impeta fecerint, portam Brasilianorum a Rogerio Ceni protectam pila intrare non contigit. Proximus huic rei Luis Garcia fuit, qui transtillum portae Sao Paulo tetigit. Statim fere postea collega eius Fernando Morientes capite follem pulsans, ante ipsam portam stans eam fatale amisit. Altera in dimidia certaminis fortissime in portam Brasilianorum iaculaverat Steven Gerrard, Ceni tamen agile pilam cepit.

Alia data certaminis:

Arbiter: Benito Archundia Tellez (Mexicum)

Notae flavae: Lugano, Rogerio

Lusores Sao Paulo: Rogerio, Cicinho, Fabio Santos, Edcarlos, Lugano, Junior, Mineiro, Josue, Danilo, Amoroso, Aloisio (Grafite 75)

Lusores FC Liverpool: Reina, Carragher, Warnock (Riise 79), Finnan, Hyypia, Kewell, Gerrard, Luis Garcia, Alonso, Morientes (Crouch 85), Sissoko (Sinama Pongolle 79)

 

Scripsit Krakauer



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae