61
De mercatura mundana et digno labore
Quiquid Consilium Ordinis Mundani Mercaturae (WTO) in urbe
Sinarum Hong Kong deliberaverit, sine dubio ullo fiducia
populorum beneficiorum mercaturae universalis valde affecta est:
si autem civium amor erga commercium omnibus vinculis solutum
evanuerit, desiderium veterum finium resuscitari poterit.
Quamquam conventiones Ordinis Mundani Mercaturae a paucis
comminus observentur, omnes sollicitudine moventur, ne nimia
libertate mercaturae vita cotidiana peior fiat: quod ad
universitatem reiciendam nonnullos retrorsum impellere possit.
Qui libertatem commercii collaudaverunt, prosperitatem et
dignitatem omnibus polliciti sunt: quod minime evenit, neque
Ordini ipsi Mundano Mercaturae cordi esse videtur. Interea
deletae regulae minime securos illos, qui salarium accipiunt,
fecerunt, quam ob rem usquequaque verentur operarii, ut laborem
amittant: cum in divitibus civitatibus decrescit numerus illorum,
qui merces producunt - quibus difficillimum est alterum laborem
invenire - etenim in Unione Europea, recentioribus annis, mille
millia operariorum textilium laborem suum amiserut, quod censent
studiosi in omnibus officinis futurum esse; tum in inopibus
civitatibus plerique operarii peius quam antea vivunt et
laborant, praesertim in regionibus mercibus exportandis dicatis,
ubi mulieres diutissime operam dant nec societates ad iura sua
defendenda condere possunt. Nulla lex neque de tributis aeri
publico reddendis neque de salute operariorum tuenda observatur,
miserrime vivunt qui laborant, nulla beneficia "miraculi
oeconomici" antea promissa accipientes: Non sufficit enim
operam dare, nisi ad vitam dignam vivendam salarium sufficit.
Innumerabiles sunt, qui miserrime laborant, sine ulla regula
neque ulla securitate futurae vitae tutandae. In Asia mille
miliones hominum duo thalera aut minus cotidie lucrantur, quibus
sibi consulere non possunt; atque duo miliones quotannis ob
morbos laboris condicionibus genitis vitam amittunt. In toto orbe
duodecim miliones vi ad laborandum coguntur, quorum nonnulli ad
servitutem reducti sunt; item CCL miliones puerorum.
Rebus sic stantibus, quis diffidentia populorum liberae
mercaturae obstupescat? Civitatibus, quae Ordinem Mundanum
Mercaturae constituunt, favor populorum conquirendus est, ut
iustitia in oeconomicis rebus ubicumque servetur et ad aequitatem
ut ad omnium propositum spectetur. Iustitia et aequitas hoc
significat: iura operariorum observari, mulieres tamquam viros
coli, tutelam et pactiones recte haberi. Ordo Mundanus Mercaturae
suadeat civitatibus, ut leges ad laborem tuendum observentur!
Nullus coactus labor toleretur neque adultorum neque puerorum,
vigeant contra libertas societates condendi, interdictio
praelationum omnium, leges ad rerum naturam incolarumque salutem
protegendam.
Quae omnia minime excogitata sunt ad oeconomiam Nordicarum
civitatum protegendam, sed legitima vindicatio sunt dignitatis
humanae, progressus socialis et iustitiae. Si iuste commercium et
labor acta erunt, melius omnia habebuntur.
Hoc scriptum, a Poul Nyrup Rasmussen, praesidente
Factionis Socialisticae Europeae, cum aliis confectum, in actis
diurnis Francogallicis "Le Monde" die XVI mensis
Decembris MMV editum, convertit Herimannus Novocomensis.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|