Annus
2 0 0 6


51

Glaciem in superficie Martis planetae inventam esse

Primae imagines a studiosis examinatae sunt, quam satelles "Mars Express" misit; quem satellitem artefactum ab ESA - instituto Europaeo caelo perscrutando dedito - planetam Martem versus emissum esse constat. Re vera non de imaginibus superficiei planetae agitur, sed de imaginibus "scansionis" (quod verbum Anglice "scan" pronuntiatur ex Latino "scandere") per radar effectae: radii contra planetam emittuntur radiique inde reflexi examinantur, quorum habitus et velocitas peritos certiores faciunt de materia subiacente; ita petroleum vel aqua in terra sine fodiendo comperiri possunt.

Cratera saxo sidereo creatum indagatores aspexerunt, cuius diametros CCL chiliometra lata, sub duo chiliometra terrae sepultum, magna vi glaciei refertum, quamvis in illa regione caelum haud rigidum sit: inde studiosi cognoscere poterunt aspectum planetae Martis, antequam pulvis ignesque vulcanorum superficiem tegerent, id est ante plura miliarda annorum. Nisi de glacie agatur, materiem adhuc ignotam compertam esse ait indagator Universitatis Romae "La Sapienza" Iohannes Picardi, missionis caelestis maximus indagator. Praeterea in Martis regionibus circa axem septemtrionalem indagata est strues glaciei, cuius crassitudinem fere duorum chiliometrorum esse cognitum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae