Facem Olympia profectam esse
Olympia Augustam
Taurinorum ~ ignem Olympium in itinere esse
Olympiae Theodora Siarku actrix
Graeca die Solis facem inflammavit, quacum ignis Olympius
Augustam Taurinorum deferratur. Hac enim in urbe ludi Olympii
hiemales a die decimo usque ad diem vicesimum sextum mensis
Februarii anni sequentis locum habebunt. Etsi ignis illo ipso die
propter iniquitatem caeli more tradito radiis solis accendi non
potuit, tamen bene provisum erat: Nam die Iovis, cum actores rem
ultimum temptabant, ignis more tradito accensus est et usque ad
diem Solis in templo Iunonis conservata est, si quid accideret.
Olympia
fax primum a 534 cursoribus 2006 chilometra per Graeciam feretur,
donec die sexto mensis Decembris in stadio Panathenaico Herodis
Attici Athenis, ubi anno 1896 primi ludi Olympii recentes acti
sunt, ad Valentinum Castellanum praesidem officii Olympii
Taurinensis deferatur. Inde aeroplano Romam vehetur, ubi Carolus
Azeglius Ciampi praeses Reipublicae Italicae eam per provincias
Italicas ferri iubebit. In prima statione, quae est civitas
Vaticana, Benedictus XVI. papa ignem benedicet. Inde 11000
chilometra et 64 dies per totam Italiam Augustam Taurinorum
feretur. Quo in itinere, quod omnia fere monumenta maioris
momenti, velut theatrum antiquum Tauromenitanum Siciliae, forum
matronae Florentinum, turris obliqua Pisana, canalis grandis
Venetica, tanget, corda Italorum ceterorumque gentium ardore
Olympio impleat et, ut orationem tempori adventicio paulo
accommodemus, in terra pacem ferat omnibus hominibus bonae
voluntatis ...
Scripsit Stephanus Weise Halensis
|