Ne ignoretur Africae Cornu
Ne ignoretur Africae Cornu
Postquam dictator Siad Barre anno MCMXCI expulsus est, Somalia
atque chaos verbum idem fuerunt. Plures multa conati sunt ad
legem et ordinem restituendum: Americani anno MCMXCII auxilia
miserunt, Ordo Nationum Unitarum colloquia convocavit ut regimen
ad tempus constitueretur, copiae Aethiopiae praeteritis
septimanis cum islamicis armatis (quorum unus in imagine
aspicitur) de summa rerum contenderunt. Ceterae nationes,
consciae tametsi periculorum quae re publica in Cornu Africae
deleta oriri possent, ad nullum diuturnum exitum pervenire
potuerunt; idem dicendum est et de recentissimis factis et de
USAe pristina expeditone "ad spem restituendam" (Restore
hope).
Castigati sunt Americani, cum duo helicoptera deciderunt et
duodeviginti milites vitam amiserunt. Regimini Somalorum, post
biennia colloquia creato, factionibus dilacerato in urbem Baidoa
confugiendum fuit; moderatores vero Aethiopiae sperant ordinem
talem in Somalia nunc creatum esse, quo colloquia ad potestatem
partiendam inter ministros et familias islamicas haberi possint.
Sed minus credibiles auctoritates Somalorum hoc factae sunt, quod
ad invisos proximos recurrerunt; fuga vero islamicorum eos etiam
fide minus dignos efficit. Unde potestas "belli
dominorum" iterum crescere possit.
Rectoribus tamen Aethiopiae bis Somali minitantur,
et vindicatione regionis Ogaden et bello sancto occidentalibus
hostili sicut in Afganistania et Iraquia contra Christianos
Aethiopicos. Familiae islamicae, quae mensibus aestivis caput
Somaliae expugnaverant, Baidoa etiam totamque regionem occupare
potuissent, legem sacram "sharia" appellatam ubicumque
proclamantes, nisi exercitus Aethiopiae - cui quapropter gratiae
agendae sunt maximae - solus retinuisset.
Occupatio tamen aut potestatis vacationem aut colloquendi
facultatem praebet; copiae nunc ad pacem tuendam ab Ordine
Nationum Unitarum mittendae sunt, si Somalia ex perturbationum
feritate servanda est: hoc primum munus erit ONUs secretarii
nuper electi Coreani Ban Ki-moon. Nemo de difficultate civitati
tam miserae et rixosae pacis inferendae dubitat, sed minime
obliviscamur Osamam bin Laden Somaliam novissimam terrorismi
occasionem appellasse: ceterum factionum lites nihil fausti
promittunt. Civitatum Americae Unitarum tum expeditio cum
auxilium militiis Mogadishu cum islamicis dimicantibus allatum
nihil profecerunt. Neque aliter de Aethiopum expeditione
exspectandum est, nisi mox copiae ab ONU missae pervenerint, ut
tenuis spes pactionum inter regimen et familias islamicas
praevaleat. Operae pretium est, neque populorum illorum tantum
commodi causa.
Hoc scriptum, in situ interretiali www.telegraph.co.uk
die XXIX mensis Decembris MMVI nullo auctoris nomine adposito editum, in linguam Latinam
conversum est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|