Annus
2 0 0 6


Popular Incense May Mean Fewer TreesA new study shows that tapping trees for frankincense-

Tus trium magorum arbores rarefacere

Corticibus incisis ut turis liquor defluat, demonstratum est damnis arbores affici

A plantarum studiosis Batavis compertum est arbores incisas ad turis liquorem extrahendum minus floribus et seminibus abundare quam intactas: quam ob rem putant vitam et generationem Boswelliae papyriferae - ita species illa Africae orientalis appellatur - periclitari. Ture magi Christum nuper natum in evangeliis donavisse narrantur. Nam humorem e cortice promptum recreare coactae arbori minus virium manet ad auctum necnon generationi. "Plantae ita exhaustae sunt" ait Franciscus Bongers, tropicarum silvarum studiosus universitatis Wageningen, "et nimis in parva regione labor ille exercetur".

Tus ex humilibus arboribus creatur, quae in collibus Aethiopiae Erythtraeae atque aliarum regionum Africae orientalis gignuntur. Quarum cortices anni tempore sicco, a mense scilicet Septembri usque ad Iunium, incidere agricolae soliti sunt, ut humor defluat, lacrimarum modo coaguletur, post tres septimanas colligatur. Posthac iterum inciditur cortex ut tus expromatur: arbor unaquaeque vel quindecies quotannis vulneratur, ut duo vel tria chiliogrammata turis obtineantur.

Iam diu constat agriculturam, siccitatem et exiguam seminum creationem coniunctim Boswelliae papyriferae speciei ac turis suppeditationi damna tulisse: quod et sacrorum rituum et medicinae et unguentorum gratia toto in orbe adhibetur. Studiosi Batavi in Erythraea indagaverunt utrum labor illud ad tus extrahendum Boswelliae papyriferae seminum multiplicationem afficiat an non.

Primum Franciscus Bongers eiusque collegae semina collegerunt tum intactarum cum quotannis incisarum arborum: crebrius priora quam altera geminaverunt. Postea flores fructus semina plantarum et moderatius - in locis senis - et densius - in locis duodenis - incisarum comparaverunt: tum florum fructuumque numerus cum seminum magnitudo et vivendi facultas hoc demonstrant, quo moderatius incidantur, eo validius vivere plantas. Quae turis exstractione debilitantur, prius humorem restituentes quam crescentes. "In futurum nulla generatio fiet, viribus deficientibus, - sit Franciscus Bongers - neque ulla arbos nascetur post viginti vel triginta annorum spatium." Nam maiores arbores inter paucas Boswellias dominantur, capellae aliaeque bestiae novissimis plantis vescuntur, species ipsa in dubio est: studiosi Batavi putant hodiernam turis collectionem arborum renovationi in Erythraea minitari posse et auctoritatibus suadent ut agri intactarum plantarum iuxta incisarum reliquantur, unde fecunda semina alibi inserenda gignantur, ut rarior fiat incisura, ut per aliquot annos intactae arbores maneant: "Si silvae accuratius - inquit Franciscus Bongers - administratae erunt, plus praestantioris turis efferetur et diutius arbores melius agricolae vitam agent."

Scriptum hoc ab Alison Snyder confecto in situ interretiali actorum Scientific American die XXII mensis Decembris MMVI editum in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae