Annus
2 0 0 6


Iudices condemnant 2 vinculorum annis ostiarios qui violaverunt et in mare deiecerunt Colombianos

Iudices condemnant 2 vinculorum annis ostiarios qui violaverunt et in mare deiecerunt Colombianos.

Tribunale Almeriae decrevit punire duobus vinculorum annis unumquemque eorum novem ostiariorum tabernae in Portu Aguadulce, in Roquetas de Mar, qui duos germanos Colombianos laeserant eosdemque in mare coniecerant cum sensu carerent.

Ostiarii novem nocentes iudicati atque damnati sunt, quia hospites duos pulsatos ac semimortuos de Saxulis Maritimis (Roquetas del Mar), oppido in provincia Almeria sito, in mare coniecerint. Exceptis vero per vicinos, in remedium damni 36000 euronas obtulerunt, quibus datis et acceptis, sententia iudicum lenior fuit, uti duorum dumtaxat annorum vinculis culpam luant. Quorum scelus constat fuisse hoc: ad occasum solis diei 4 Agusti anno 2002, cum germani duo Colombiani in Portu Sportivo Aguadulce in tabernam introire conarentur, vetantibus ac deffendentibus aditum ostiariis convicia obicere ceperunt. Qua de causa ostiarii circumfusi opugnare laedere, fustis, lagoenis, scamnisque pulsare iacentes, eosdemque in mare coniecerunt ubi parum afuit quin morerentur. Miseri germani, quibus hoc fortasse non accidisset, si vere Germani essent.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae