ddd
De presbyterorum caelibatu dubitatur
Claudius Hummes, Sancti Pauli archiespiscopus Brasiliensis
nuper a pontifice Romano praefectus cleri congregationis creatus,
colloquium cum diurnario actorum diurnorum "Estrado do S.
Paulo'' habens de presbyterorum caelibatu ecclesiae catholicae
diutius disputandum esse dixit: caelibes catholicorum historiae
et cultui pertinere sed ecclesiae de re cogitare licere, quod
caelibatus non dogma sit, verum regula disciplinae. Commemoravit
archiepiscopus nonnullos apostolos matrimonio iunctos esse atque
nuptiarum interdictionem post saecula a sacerdotii institutione
impositam: ecclesiam mutationibus necessariis aptam esse. Primum
disputandum iterum atque iterum, mentem autem ad vocationum
deminutionem vergendam.
De presbyteris puerorum amantibus "vel unum casum maximae
curae esse, praesertim ad victimas tutandas"; hypocritae
tamen esse iudicium idem de omnibus presbyteris pronuntiare, cum
fere omnes sacerdotes vitio isto careant. "Paedophilia non
tantum ad presbyteros - inquit - verum etiam ad totum humanum
consortium ipsasque familias spectat".
Recenter pontifex Benedictus XVI presbyterorum caelibatum
doctrinae ecclesiae proprium esse confirmavit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|