Annus
2 0 0 6


DOMUS MEMBRANACEA

DOMUS MEMBRANACEA

abhinc quinque annis, media silua Columbiana incolunt casam membranaceam.


Rodericus Jiménez et uxor et liberi

exeuntibus percontatoribus ‘Salutis Publicae’, Rodericus et Miryam liberique non potuerunt quin riderent. interrogati qua re constaret casa, una responderunt: ‘papyro et caemento’. illi uero, censum agentes, non dubitarunt eis atribuere extremum locum ordinis pauperitatis.

nihil curauit familia Roderici, scientes se melius uiuere hoc in tugurio quam ante in ciuitate Cali; unde profecti sunt fugientes usum machinarum hodiernarum et morbum quem uocamus ‘stress’.

quicumque ad domum appropinquat, putat esse pilam, aut nauem quendam orbis ignoti. hoc quippe opus instructum est DCC kg papyri, foliis in quibus Rodericus noster thesin olim scripsit uniuersitariam, porro CCC kg caementi (lithocollae) et arenae. omnia structa super compaginem cuisdam tropicalis ligni. eius area: 24 m2. et sunt alia miranda. electricitatem a sole capiunt, ut lucernas accendant et coquant furno utentes –sequuntur rationem speculi Archimedis ustorii–; uestes lauant in machina ab eis inuenta, quae mouetur tanquam birota. tantum soluere debent aquaeducti usum (quod est parui pretii: US $ 0.8).

nunc, Rodericus et familia uiuunt hac lege: ut legant, exquirant, faciant. quod superest, increduli uicini etiam nunc exspectant ne imber domum destruat...

scripsit Catharina Oquendo, 19 Nou. a. 2006 in ‘El Tiempo’, transtulit Quintus Gaetulius Bogotensis.

Scripsit Quintus Gaetulius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae