Annus
2 0 0 6


Ex exodu longissimo reducti.

De exodu longissimo reducti...

Agmen circiter 200 civium Indiae die Martis aeronavi in patriam suam novam, Israheliam, advecti sunt. Aut fortasse non novam, nam homines hi, oculis obliquis praediti, credunt se esse nepotes duodecimi illius tribus Israhelianorum, qui tempore bellorum cum Asyria VIII saeculo ante Christum mirifice amisi sint.

Auxiliis non parvis societatum variarum caritativarum ultimo in decennio iam 800 Bnei Menashe seu liberis Manassis contigit in Israheliam migrare ibique plus minusve sicut alii Iuadaei vitam agere, in fabricis aut fundis collectivis laborare, in militia stipendium merere, cum Palaestinensibus interdum pugnare...

In India, in civitatibus Mizoram et Manipur partis terrae ad septentrionem et occidentem spectantis, remanent septem milia eorum. Qui cum aliis Iudaeis nonnullos mores, regulas hygienicas necnon calendarium eadem habent, linguam tamen pristinam fidemque omnino amiserunt. Habitabant enim perlonge inter nationes Kuki, Tsin et Mizo phylis linguisticae Tibeto-Birmanae, ergo nunc simili iisdem sermone utuntur. Porcinam quoque non spernunt.

In Israheliam tamen reducti fere omnes mox ad religionem Moysis convertunt.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae