Mapusauri nomen minus quidem sonat minaciter quam nomina eius collegarum rapacium, sed Mapusauri corpus fuit eo magis conspicuum: Rudolfus Coria vir doctus Musei Palaeontologici Carminis Funes, quod situm est in Plaza Huincul urbe Patagoniensi, dicit Mapusaurum roseae, qualis appelletur saurus rapax nuper inventus, cum fuerit longitudine 12,5 metrorum, etiam longior fuisse quam Tyrannosaurus rex et Giganotosaurus.
Verisimile esse Mapusaurum, ut dentes eius fuerint novaculae acie, venatum esse etiam dinosaurum omnium usque nunc cognitorum maximum, id est Argentinosaurum herbivorum, qui fuerit 40 metra longus et pependerit 100 tonnas. Utraque species vixit ante 100 miliones annorum.
Rudolfus Coria, qui in periodico speciali, c.t. „Geodiversitas", una cum Philippo Currie Universitatis Albertae viro docto saurum nuperrimê inventum publicê proposuit, dixit Mapusaurum roseae instructum esse tibiis omnium maximis, quae usque nunc inventae essent in dinosauris carnivoris. Caput Mapusauri aliquanto inferius positum atque pondere aliquanto leviore fuisse quam caput Giganotosauri maioris natu. Exemplum huius bestiae bipedalis bracchiis mutilis instructae circiter sex tonnas pependisse. Sed tales bestias enormes non potuisse currere maiore celeritate quam 20 chiliometrorum horalium.
Philippus addidit fossiles ossum reliquias iam anno 1995 inventas esse in loco versus austrum circiter 25 chiliometris a Plaza Huincul sito. In regione circum hunc locum sitâ investigatores incidisse in aliquot centum ossa Mapusauri petrificata. „Quattuor annis" Philippus inquit, „laborum transactis certo scivimus nos invenisse novam speciem".
Scientistae sperant se in loco sauri inventi indicia inventuros esse dinosaurorum convictûs socialis et mutationum inter crescentiam factarum. Usque nunc se putavisse sauros carnivoros, qualis fuisset Tyrannosaurus rex, fuisse venatores solitarios. „At tot bestiis" Philippus inquit „in eodem loco inventis verisimile est easdem convixisse gregatim, antequam interirent ingenti calamitate".
Mapusaurus nuncupatus est verbo linguae, qua loquuntur Indiani Patagoniae occidentalis, quibus nomen est Mapuche. In eorum enim linguâ „mapu" significat terram. Epitheton autem nominis scientifici Latinum, q.e. „roseae" spectat ad colorem saxorum harenaceorum, in quibus inveniantur ossa saurorum petrificata.
Hanc relationem d.18. m.Apr. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: