Annus
2 0 0 6


24


SERUS EFFECTUS INFORTUNII TSCHERNOBYLIENSIS

Bavariae apros adhuc esse radioactivos


19 annis post infortunium *reactrale Tschernobylii factum bestiae plantaeque Germaniae partim adhuc graviter infectae sunt substantiis radioactivis. Bavaricorum aprorum radioactivitas etiam augeri ab Officii Tutelae Radiationis Foederalis investigatoribus inventa est.


Sus ferus: nonnullos apros etiam fortius irradiatum iri

Ex urbe Salzgitter – Mandatu Officii Tutelae Radiationis Foederalis (BfS) mensurata est radioactivitas bestiarum ferarum necnon plantarum sŏlorumque. Inventa sunt haec: Bestiae plantaeque adhuc sunt illâ radiatione infectae, quae a.1986 infortunio *reactri atomici ex officinâ nucleari Tschernobyliensi est emissa.

"In subus feris radioactivitas ex a.1996 etiam exaucta est", Florianus Emrich, locutor Officii BfS, explicavit. In causâ infectionis radioactivae est tuber cervinum („Hirschtrüffel"), genus quoddam fungorum, quod ab apris solet avidê degluttiri. E contrario cervos capreasque minus infectos esse.

Secundum BfS anno proximo praeterito in regione perquisitâ valor medius caesii elementi radioactivi, quo caro aprina erat contaminata, aequalis est circiter 6700 Becquereliis pro chiliogrammo (Bq/kg). "Ideo media aprorum contaminatio radioactiva multis partibus maior est valore limitaneo cibos vendendi, qui aequalis est 600 (sescentis) Becquereliis pro chiliogrammo", Emrich dixit.

Tubera cervina tantae sunt radioactivitatis, quia in iisdem perfacile accumulatur caesium radioactivum, quod post infortunium *reactrale Tschernobyliense vento pluviâque praecipuê in Germaniam australem est demissum lentêque invasit in sŏlorum strata inferiora. In ipsis tuberibus cervinis mensuratus est valor medius 24.700 (viginti quattuor milium septingentorum) Becquereliorum.

"Itaque" Emrich inquit „non licet sperare duobus decenniis futuris contaminationem carnis aprinae valde deminutum iri".

Secundum BfS capreae cervique multo minus irradiati sunt quam sues feri, cervi minus quam capreae. Cervorum contaminatio radioactiva interim minor est quam legitimus valor limitaneus, quo non superato licet carnem eorundem vendere: a.2003 nulla portio carnis cervinae perquisita maiore fuit radioactivitate quam 600 Becquereliis. Sed caprearum valor medius anno praeterito adhuc aequalis erat 530 (quingentis triginta) Becquereliis pro chiliogrammo; multo maiores fuerunt valores autumno mensurati. Nam capreae magis quam cervi comedere solent plantas virides fortius contaminatas, velut filices, et, pro anni tempore, varia genera fungorum.

Investigatores illius BfS suadent, ut is, qui quam minimê velit irradiari, abstineat a fungis et bestiis feris graviter contaminatis comedendis. Tamen non esse „dramaticum", si quis interdum comedat cenam aprinam Emrich dixit. Ceterum apros aliarum regionum Germaniae minus esse contaminatos.

Hanc relationem d. 24. m.Aug. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae