Annus
2 0 0 6


Quattuor incolas insulae Pitcairn stupri puellarum damnatos esse

Quattuor incolas insulae Pitcairn stupri puellarum damnatos esse

Quattuor viri, quorum maiores erant clari illi rebelles ex nave Britannica „Bounty", ad vincula damnati sunt, quia multos annos puellas stuprabant. Frustra negabant se legibus Britannis subiectos esse, cum rebellibus prognati non essent cives Britanniae.

Provocaverant ad Domum Superiorem („House of Lords") Londiniensem, quae nunc decrevit incolas insulae Pitcairn legibus Britannis teneri. Nuntius divulgatus est a radiophonia Novae Zelandiae.

Insula Pitairn, quinque chiliometra quadrata magna et 45 hominibus habitata, est colonia Britanniae in mari Pacifico meridionali sita. Anno MDCCXC novem nautae navis Britannicae „Bounty", qui nauarchum severum Guillelmum Bligh rebellione fugaverant, cum uxoribus Tahitianis illuc pervenerunt, ut ibi tuti et indetecti a navibus Britannis poenisque iudicum Britannorum habitarent. Posteri eorum etiam nunc ibi vivunt.

Postquam stupra ante tres annos detecta sunt, custodes publici in insulam missi sunt. Deinde in septem ex duodecim viris adultis, qui tunc insulam incolebant, investigatum est. In toto de 55 stupris agebatur, quorum nonnulla ante 40 annos facta erant. Quia ibi omnes inter se bene noti et plurimi etiam cognati sunt, scelera omnibus nota silentio tegebantur.

Ut causa agi posset, iudices, custodes publici, accusatores, defensores in insulam missi sunt et aedificium iudiciale aedificatum est. Causa coepit agi pridie Kal. Oct. anni MMIV.

Advocati reorum negaverunt insulam legibus Britannis teneri; praeterea dixerunt mores ibi iam duo saecula tales esse, ut concubitus puellarum et virorum nihil insoliti essent.

Nonnullae feminae maritos suos excusabant, dicentes mores insulae differre a moribus aliarum terrarum: nihil rari ibi esse puellas duodecim annorum cum viris accumbere. Aliae autem narraverunt se terribilia passas esse et gaudere rem nunc finitam esse. „Puellae non nisi ludicra virorum erant", dixit femina quater vi stuprata.

A.d. IX Kal. Nov. anni MMIV sex rei damnati sunt. Advocati reorum provocaverunt ad summum iudicium Novae Zelandiae, quod poenas confirmavit et declaravit incolas insulae Pitcairn legibus Britanniae subiectos esse. Deinde advocati ad Domum Superiorem Londiniensem provocaverunt, quae nuper idem decrevit.

Ex actis diurnis „Der Spiegel" pridie Kal. Nov. anni MMVI et lexico „Wikipedia", a. d. III. Non. Nov. anni MMVI

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae