In Viridario Capitis Aurei ab aliquo operario animadversum esse „foetorem taeterrimum". In calice Nepenthis truncatae, qui longitudinem assequitur 50 centimetrorum, operarius denique invenit causam foetoris.
Fredericus Pautz viridarii praepositus dixit necesse esse murem iam per complures dies iacuisse in calice floris. Verisimile esse hanc bestiam allectam esse odore muscarum mortuarum in planta sitarum et deinde in florem incidisse. "Verisimile est" Fredericus inquit „murem conatum esse e calice erepere, sed parietes interiores sunt nimis laeves et habent parvos capillos deorsum directos. Nescio an mus, cum vires se defecissent, ab incepto destitisse. Cum autem corpus huius plantae plenum sit sucis digestivis, procul dubio mus mortuus est sat celeriter." Hi suci sunt acidi et continent enzyma, quibus praeda animalis discernatur.
Pautz verbis extulit multas "cogitationum sutelas" esse excogitatas ab hominibus deliberantibus, quaenam comedi possent a plantis carnivoris. "In litteris specialibus hae plantae leguntur etiam digerere parva mammalia aviculasque, sed nunc primum omnium factum est, ut haec res photographemate demonstraretur." Usque nunc in plantis viridarii nullas bestias inventas esse nisi blattas tria quattuorve centimetra longas. „Hoc animal est maximum omnium, quae usque nunc cepimus. Necnon agitur de mammali. Inde consequitur facultates huius plantae esse efficaciores quam cogitaveramus."
Nepenthium species nôtae sunt circiter centum. Quae praecipuê nascuntur in insulis Indonesianis et Philippinianis.
Hanc relationem d.29.m.Sept. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: