Annus
2 0 0 6


MILITEM AMERICANUM TRAUMATE LABORANTEM AMICAM DILACERAVISSE

POST MILITIAM IN IRACIA ACTAM

MILITEM AMERICANUM TRAUMATE LABORANTEM AMICAM DILACERAVISSE

Scripsit Julia Jüttner, in Latinum convertit Nicolaus Groß.

Tertius quisque miles ex Iraciâ reversus intra annum eget auxilio psychiatri. Etiam Zacharias (Zakery) Bowen cum rebus atrocissimis memoriae inhaerentibus luctatus factus est homicida. Qui Addiam (Addie) Hall amicam strangulavit eiusdemque corpus obtruncavit, partes corporis coxit. Deinde se praecipitavit mortiferê.


Zakery Bowen quondam miles eiusque amica Addie Hall:
Primo illam obtruncavisse, deinde ipsum se interfecisse.

Novo Aureliano ex urbe – Nox illa diei 23. m.Aug. a.2005, qua Katrinâ procellâ Novum Aurelianum humo ferê aequatum est, fuit ea nox, in qua Zacharias Bowen et Addia Hall inter se consociati sunt. Mulier 30 annos nata viro quondam militi, qui vagabatur habitaculi expers, dedit refugium – et iam fulmen iniectum esse dupliciter ambo postea narrantes iocati sunt.

In actis diurnis Americanis hoc par amantium celebratum erat, quasi eodem disserenasceret caelum calamitate obscuratum, eorum amatio milibus hominum descripta est tamquam spes vitae melioris. Eo maiore horrore perculsi sunt homines hac amatione finitâ: In actis diurnis, q.t. „Times", refertur Zacharias Bowen ipse sibi mortem conscivisse – postquam Addiam amicam suam interfecerit saevissimê.

Epistulâ valedictoriâ 5 paginarum perlectâ astyphylaces praeparati erant ad pessima videnda: tamen habitaculo intrato valdê consternati sunt. Bowen concesserat se amicam in pyelo strangulavisse, postea compluries eandem constupravisse, deinde cultro coquinario serrâque manuali obtruncavisse. In habitaculo Addiae Zachariaeque astyphylaces invenerunt horribilia: In laminâ foci stabat olla, in qua natabat caput Addiae adustum. Alterâ in ollâ Zacharias coxerat Addiae manûs pedêsque. In fornace posita erant crura attosta. In armario frigidario invenerunt truncum dilaceratum iuvenis mulieris. At conclave balneare erat purgatissimum. Bowen ibidem caede factâ nullum reliquerat vestigium.

Facinore facto vir longus e tabulato alicuius deversorii septimo se praecipitavit; forte accidit, ut haec praecipitatio cinematographaretur a grege televisorio. Idem vir quondam miles secum gessit epistulam, in qua singillatim descripsit, quomodo amicam interfecisset. Idem concessit se in habitaculo vixisse unâ cum corporis mortui partibus per duas ferê septimanas.

Die 1. demum m.Oct. par amantium conduxerat hoc habitaculum apud viam Rampartianam, famosâ in tribu Francogallicâ, supra magicam tabernam Vuduianam situm. Et Zacharias et Addia in cauponâ functi sunt munere potatrinae curandae (barkeeper).

Leo Watermeier illorum cenacularius (Angl. lodging-house keeper) diurnariis illius „Times" dixit Zachariam Addiamque sibi visos esse felices amorososque. At iam d.5. m.Oct. rixam esse exortam. Addiam enim voluisse Zachariam ex habitaculo expellere, quia idem iterum iterumque palpatus esset aliis mulieribus, immo moechatus. "Propter hanc rem illa valdê erat contristata, cum ultimo mecum loqueretur". Deinde se non iam vidisse hanc mulierem iuvenem vivam.

Zacharias autem amicis narravit se iter facturum esse oblectabile. Donovanus Kalabaza, qui cum Zachariâ laboraverat in potatrinâ: "Numquam" inquit „illum videram tam bono animo insignem. Qui iubilabat se perendiê fore in paradiso".

Duobus diebus post Zacharias se praecipitavit mortiferê.

Corpus autem Zachariae mortuum obsitum erat 28 ustulationibus, quibus ipse se affecisse dicitur – in epistulâ enim valedictoriâ scripsit haec: „28 ustulationes, pro omni aetatis meae anno unam". Zacharias scripsit de tempore scholari, de variis munusculis, de militiâ, de connubio, de responsalitate suâ paternâ, de amore – et in fine addidit hoc: „In omnibus erravi".

Zacharias, qui fuit e Californiâ oriundus, militiam fecit in Iraciâ et Afghanistaniâ. Reversus saepe arroganter se gesserat in alios et experientiis suis bellicis erat animo exacerbatissimo.

Milites Americanos ex Iraciâ reversos saepe perire animis fractis

Plus tertia pars omnium militum Americanorum ex Iraciâ reversorum intra annum post militiam Iraciensem accepit auxilium psychiatricum. Hoc nuntiatur relatione ministerii defensorii Vassintoniensis. Duodenae partes centesimae militum reversorum referuntur gravatione psychicâ laborare.

Etiam participes Germanicae Militiae Foederalis, postquam peregrê sunt operati, saepius saepiusque laborant gravationibus psychicis: Numerus militum gravationibus posttraumaticis (PTBS) laborantium his tribus annis tertio tanto exauctus esse die Martis ab agenturâ AP nuntiatus est. Anno 2005 minimum 140 milites Militiae Foederalis curati sunt propter gravationes posttraumaticas. A.2003 adhuc fuerant 48.

In Civitatibus Unitis, ubi sunt septem instituta medica veteranis bellicis curandis, sex institutorum huiusmodi praeceptores a.2004 panderunt se non iam pares esse numero militum curandorum augescenti. Investigatores interim putant aliquot centum milia militum Iraciensium animis aegrotare.

Causa magni numeri militum ex animâ laborantium a multis psychiatris attribuitur peculiaritati pugnae Iraciensis. Milites caedem comminus experiri, accedere pericula vitae sempiterna. Pugnis, qualis fuisset illa in urbe Falluja facta, ubi hostibus essent permultae insidiae et Americanis esset difficultas hostes et socios inter se distinguendi, animas multorum militum nimium gravari.

Intra sex septimanas quattuor uxores interfectas esse a maritis e bello reversis

Ex investigatione exercitûs Americani factâ concluditur eosdem milites laborare angore aut depressionibus aut gravationibus posttraumaticis. Symptomata saepe apparent mensibus demum post militiam finitam – praesertim cum milites eadem primum non animadvertant aut subliment. Iterum iterumque fit, ut milites Americani e bello reversi ipsâ in domo suâ faciant homicidia – plerumque necant uxores. Aestate enim a.2002 intra sex septimanas a maritis militibus interfectae sunt quattuor uxores: Tres milites delecti, unus institutor, modo demum ex Afghanistaniâ reverterant in patrium Castrum Braggianum Boreo-Carolinianum.

Rigobertus Nieves optio principalis duobus diebus postquam ex Afghanistaniâ revertit, primum Teresam uxorem, deinde se ipsum slopetando necavit. Quattuor septimanis postquam ex Afghanistaniâ revertit suboptio William Wright Jenniferam uxorem suam strangulatam sacco purgamentario involutam infodit. Decanus Cedric Cedric Ramon Griffin numquam fuerat in Afghanistaniâ, sed fuerat unus ex interfectorum peculiarium peregrê operantium institutoribus: D.9. m.Iul. Marilynam a se separatim viventem 50 ictibus cultri dilaceravit. Postea accendit domum, in qua vixit unâ cum lîberîs sibi cum uxore communibus. Necnon d.19. m.Iul. optio principalis Brandon Floyd telo suo officiali necavit Andream uxorem suam – et brevi post se ipsum. Qui brevi post initium belli anti-tromocratici contra Osamam Bin Laden Talibanosque gerendi m.Oct. a.2001 missus erat in Afghanistaniam.

Hanc relationem d.20.m.Oct. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae