Annus
2 0 0 6


GRASSUS GRASSATOR E GYMNASIO CONRADINO EXPULSUS:

GRASSUS GRASSATOR E GYMNASIO CONRADINO EXPULSUS:

VERUMNE VITIAVIT PUELLAM CHLOROFORMIO SOPITAM?

Nicolaus Rainerus (Klaus Rainer) RÖHL a relatoribus diarii, c.t. „Welt am Sonntag" de Gunthero Grass interrogatus (d.20. m.Aug. a.2006) - „Grass fuit dux discipulorum quorundam grassantium, qui se gerebant aliquatenus asperius" - Röhl, publicator et conditor periodici c.t. "Konkret", recordatur tempus scholare sibi cum Gunthero Grass commune.

Welt am Sonntag: Domine Röhl, tu in Guntherum Grass incidisti iam tempore scholari Dantiscensi (Dantiscum i.q. Polonicê Gdansk, Theod. Danzig). Idem qualis fuit?

Klaus Rainer Röhl: Guntherus Grass egoque fuimus in eâdem scholâ, in gymnasio Conradîno, quod situm erat in urbis Dantisci tribu Langfuhr. Grassus fuit in classe parallelâ. Qui fuit anno maior natu quam ego, quia classis ei erat repetenda. Illîs annîs multum valuêrunt dura exercitia Wallerandii magistri palaestrici (vel gymnastici) nacismo dediti, qui ambâs classês instituit. Mihi, qui pessimê palaestrarem, haec institutio semper erat magna vexatio. Condiscipuli enim mei a Wallerandio sunt calefacti, ut in cottidianâ institutione palaestricâ in me inicerent pilâs bacularês (orig. Schlagbälle), ut obdurêscerem. Ceteri discipuli laetê clamâbant, cum ego quodammodo dilapidâbar, istud tam male mihi erat, ut lacrimas effunderem. Haec educatio excessiva condiscipuli, qui hôc modo faciendus erat bonus puer Hitlerianus, pausae tempore in aulâ scholari sat saepe fieri pergebat. Grassus autem fuit dux gregis grassatorum, qui secundum spiritum illîus temporis se gerêbant aliquatenus asperius quam alii necnon cavillantes participes erant talium impetuum in me factorum. Etiam illo tempore Grassus nequaquam fuit vir solitarius, qualem esse se hodie coram publico libenter contendit. Unicus condiscipulus, qui me defenderet, fuit amicus meus scholaris Harry Gullatz (ceterum meae classis palaestrator optimus), qui solus tamen vix poterat me defendere contra catervam efferatam. Idem mihi post bellum narravit ceteros discipulos me non dilexisse, quia essem discipulus admodum bonus et praecipuê cum quodam magistro linguae Germanicae, specialistâ Goetheano, bene consentirem.

Cum post bellum annîs sexagenariîs primo (gregis illîus poetarum 47 causâ) iterum inciderem in Grassum – ego illo tempore êdêbam periodicum „konkret", ille iam scripserat „Tympanam laminatam" (orig. „Die Blechtrommel"), in qua, sicut etiam in fabulâ novellâ „Catti et muris" (orig. „Katz und Maus") commemoratur magister ille palaestricus - me commonefêcit illarum actionum: me scilicet fuisse illam aulae scholaris ‚Susannulam’ (orig. ‚Susi’), illam ‚Susannam lacrimatricem’ (orig. ‚Heulsuse’), de qua ipse illo tempore risisset.

Welt am Sonntag: In libro suo novo Grassus dicit se magistro palaestrico, qui esset nacismo deditus, refragatum esse ideoque e scholâ expulsum...

Klaus Rainer Röhl: Hem, Grassus potius mihi videtur fuisse magistri palaestrici discipulus dilectissimus, sed hoc non valet illum non potuisse cum eôdem rixari. Profecto Grassus, non solus, sed cum pluribus sui gregis grassatoribus, e gymnasio Conradîno est expulsus. Fortasse etiam haec est res, de qua Grasso nunc debet rumpere silentium suum: Aliquo die director Millack et magister classiarius Weigel in classem nostram venêrunt et e nobis quaesivêrunt: quis est cum Gunthero Grasso amicitiâ coniunctus? Cum nemo hoc affirmavisset, director studiorum superior sine ullâ explicatione more Laconico puerîs imperavit, inde omni vespere antequam cubitum irent, ut per longum tempus sumerent lavacrum pluvium quam frigidissimum.

Quid erat factum? Celeriter emanâvit res sequens, quae in utrâque classe tam vehementer affirmata est, ut numquam in dubium vocaretur re aliter explicatâ: a Grasso Grassianisque grassatoribus bellam quandam puellam alicuius lycêi propinqui (cui prius nomen fuerat Scholae Helenae Lange, aetate nacistarum nomen mutatum erat in Scholam Gudrunianam) illectam esse in viridarium Uphagenianum prope situm, chloroformio sopîtam, deinde denudatam et aliquatenus permolĭtam (orig. „irgendwie durchgegrabbelt"). Equidem quamvis non adfuerim in viridario Uphageniano, tamen non dubito, quin haec fuerit causa, qua Grassus e scholâ expelleretur, necnon hanc rem iam memoravi in libro meo, c.t. „Deutscher Narrenspiegel" („Speculum morionum Germanicum"). In acroasi, quam feci a.1998, duo discipuli classis Grassianae me adiêrunt. Qui narravêrunt se illo tempore, quamvis huius rei non participes, quia fuissent grassatores Grassiani, propter „rem chloroformianam" e scholâ expulsos esse unâ cum Grasso. At Grassus ipse nunc in biographiâ suâ senili aliquatenus obscurê scribit de quadam puellâ foedâ Scholae Gudrunianae, quam fervidê amaverit, non accêperit, sed cui aegrê fecerit. Quid hoc sibi vult? Estne ‚glomus alienationis’? (orig. „Ein Verfremdungsknäuel?")

Welt am Sonntag: Grassus dicit se refragatum esse moribus parentium Abderitanis (orig. „Mief des Elternhauses"). Itaque se quam maturrimê nomen dedisse militiae agendae.

Klaus Rainer Röhl: Fuit annus 1943. Nos omnes ex a.1942, ex anno aetatis nostrae tertio decimo, semper laborabamus: in pomis terrestribus metendis, in ruderibus vatillo removendis, in exercitiis bellicis, primo in ‚Populo Iuvenili’ (orig. ‚Jungvolk’), deinde, aetatem 14 annorum assecuti statim in ‚Iuventute Hitlerianâ’ (orig. Hitlerjugend), postea in ‚Castrîs facultatis defensivae augendae’ (orig. ‚Wehrertüchtigungslager’), denique in ‚Servitio Regni laboratorio’ (orig. ‚Reichsarbeitsdienst’), inde ipsam ad militiam (orig. ‚Wehrmacht’) gerendam. Itaque quadamtenus mirum videtur, quod Grassus nunc dicit se voluisse effugere ex angustiîs familiae suae Abderitanîs (orig. „aus der Enge und dem Mief seiner Familie"). Nos enim omnes ex annîs vix domi fueramus: Aliter ac ego pueri robustiores nostrae aetatis, qualis fuit Grassus, antequam est ad gregem SS armatum vocatus, aut etiam Harry Gullatz meus amicus, in oppido Brösen instituebantur a defensoribus antiaëriîs (orig. Flak = Flugzeugabwehrkanone) – ambo fuêrunt in eodem cubiculo, quod appellabatur nominibus Gallandii aut Möldersii, illustrium aëroplanigârum militarium. Harry narrabat Grassum etiam ibi esse locutorem semper principem.

Welt am Sonntag: Discipuli illo tempore verumne nomina sua dabant militiae gerendae suâ sponte?

Klaus Rainer Röhl: Verum. Sic quoque omnis discipulus evocabatur, et qui gymnasiasta nomen dabat voluntariê, potuit eligere genus armorum, id est utrum evocaretur ad milites cataphractos an nauticos an aëronauticos an ad ipsam Cohortem SS Armatam, et, ut erat petitor praefecturae militaris, erat privilegiîs praeditus. Nemo volebat absûmi apud peditês, quibus associabantur non-voluntarii. Ego e.g. iam quindecim annos natus meâ sponte nomen dedi militiae apud cataphractos gerendae.

Welt am Sonntag: Grassus nunc dicit se „parum distinctê" recordari mandatum evocationis, sentit se nescire, num sôlo documento inspecto ipse non animadverterit se ad Cohortem SS Armatam evocatum esse.

Klaus Rainer Röhl: Mandatum ad Cohortem SS Armatam et mandatum ad militiam communem evocandi tam vehementer inter se discrepâbant, ut prorsus excludendum est Grassum non animadvertisse hanc discrepantiam. Cohors SS Armata habebatur pro cohorte exquisitissimâ, et signa eiusdem, calvaria, runae et istaec omnia hac aut illâ formâ apparêbant in omnibus documentis ipsîus SS, quae erant huiusmodi, nec poterant in legendo per negligentiam praetermitti, praesertim cum iîsdem signîs iuvenês essent alliciendi et allicerentur. Omnes illo tempore animîs suspensîs aut anxiîs exspectabant hanc epistulam, et primo quaerebant, cui parti copiarum attributi essent. Scilicet multum distulerit, utrum ibi legerêtur ‚Districtus defensorius exercitûs’ (orig. Wehrbezirkskommando des Heeres) an legerêtur ‚Sedes directrix Cohortis SS’ (orig. Leitstelle der SS). Cohors SS Armata nullos hostes captos retinêbat vivos, nec Russi ullos milites Cohortis SS Armatae captos retinêbant vivos, qui capti statim sclopeto interficiebantur, quod inter nos discipulos constâbat bene nôtum. Hac re cognitâ nonnulli sunt etiam tam vehementer excitati, ut fieri vellent herôês. Equidem, ut hoc confitear, tantopere timêbam, ut nullâ sub condicione vellem evocâri ad Cohortem SS Armatam.

Welt am Sonntag: Tamen non multum defuit, quin ipse fieres membrum Cohortis SS Armatae.

Klaus Rainer Röhl: Grassus, ut nunc scribit, autumno anni 1944 septendecim annos natus vênit ad Cohortem SS Armatam et ego, modo sedecim annos natus, ineunte mense Ianuario 1945, ut tirocinium facerem, in castra illîus RAD (i.e. ‚Reichsarbeitsdienst’, Servitium Regni laboratorium) in Emmersbüll prope Niebüll sita. Tum mense Martio exeunte sex contirones egoque accêpimus mandâtum itineris faciendi, epistulam obsignatam, quacum nobis vehendum erat ab oppido Neumünster ad urbem Hammaburgensem, ubi nomina nobis erant profitenda in Aulâ Scôpariâ (orig. Besenbinderhof). Cum eandem advenientes viderêmus nos mitti ad tabulâtum primum, ubi ianuae infixum erat indicium: „Cohors SS Armata – Suboles ducum", ingenti terrore correpti erepsimus, foris sigillum epistulae effrêgimus, vîdimus nos reverâ omnes septem mitti ad Cohortem SS Armatam. Decrevimus, ut mandatum itineris faciendi destruerêmus, nam nullâ sub condicione voluimus venire ad Cohortem SS Armatam. Grassus in libro suo novo descrîbit, quomodo illîs diebus belli ultimîs tractarentur desertores, iidem ad alios deterrendos ubique laqueîs suspendebantur. Nos quidem pusillus grex quia unus alteri servavit fidelitatem, non sumus proditi. Deinde properê nomina nostra sumus professi apud militiam communem et diximus nos âmisisse mandata nostra itineris faciendi inter unum e multis illis impetibus aeroplanorum humiliter volantium. Deo gratias ago, quod illîs diebus iam valdê turbatîs nemo accuratius hanc rem perquisîvit.

Welt am Sonntag: Quid sentîs de auctore Gunthero Grass?

Klaus Rainer Röhl: Iam cum „Tympanam laminatam", quae mihi magnam partem videtur esse biographia valdê alienata, primum legerem unum certo scivi: Grassum ipsum maximê discrepuisse a parvo suo Oscariolo (orig. Oskarchen) nacistîs refragante. Eius opus – cuius multae partes aguntur Dantisco in urbe eidem mihique patriâ communi – perquam admiratus sum necnon scilicet admiratus sum, quomodo Grassus omni condicione vitae omnique in systemate politico id assequeretur, ut semper manêret superior.

Interrogavêrunt Bettina Röhl et Alanus Posener.

Additamenta interpretis:

cfr GELL.11,2,5 Poeticae artis honos non erat. Siquis in eâ re studebat aut sese ad convivia adplicabat g r a s s a t o r vocabatur.

cfr Karl Ernst Georges, Ausführliches Lateinisch-Deutsches Handwörterbuch, 8., von Heinrich Georges verbesserte und vermehrte Auflage, Gotha 1913, t.1, col.2963, s.v. grassator: „...der Herumschwärmer, Herumstreicher, I) im allg., der Müßiggänger, Bummler ....II) insbes., der (des Nachts auf den Straßen die Leute nur aus Mutwillen neckende, häufig aber auch anfallende, beraubende u. mordende) Herumschwärmer, der Raufbold, Wegelagerer, Bandit..."

Hanc relationem d.20. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Welt am Sonntag" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Grass



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae