Annus
2 0 0 6


INDIGENA NUKAK MAKU SE NECAVIT

INDIGENA NUKAK MAKU SE NECAVIT

dux quidam Nukak Maku se necauit tribus angustia confectus.

duodecim post horas bibisse barbasco ueneficium –Seriania inebrians, quo uero ii utuntur ad uenationem piscis, cum habeat uim rigidendi praedam, neque eam uenenet– mortuus est dominus Mow be’ in urbe Villavicencio. munus eius erat internuntius inter suos et albos, scilicet Occidentales. medici aiunt eum obisse morbo hodierno quem uocamus stress. longe, sine dubio, aberrant; nam Mow be’ uix potuit talia pati, licet circa cultus dissimiles uersabatur.

tribus Nukak Maku solebat per siluam Meridionalem Columbianam errare. ab Inuentione Noui Orbis, eos persecuti sunt et milites bellum gerentes et sacerdotes Biblia utentes. item coloni et pecuarii, postremo qui coccam mercaturam faciunt. tristissimum quodque, cum res publica conetur eis auxilium ferre, nescit quid faciendum; neque uidetur quomodo exeant incolumes e bello mercatorum infinito. Mow be’ igitur, sic uidens statum rerum et salutem desperans, iter obuium festinauit.

scripsit Alfredo Molano, 22-28 Oct. a. 2006 in ‘El Espectador’, transtulit Quintus Gaetulius Bogotensis.


dux Nukak Maku se necauit confectus solitudine eius tribus.

Scripsit QGB



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae