Annus
2 0 0 6


Tam aspera est illa plaga quae vocatur Gaza

Tam aspera est illa plaga quae vocatur Gaza!

Septem alteri Palaestini dicuntur necati hodie ab Israelitis, quorum pugna cum illa gente nunquam remisa est. Iam inde ab antiquitate temporum Palaestini tamquam vicini non grati locorum sacrorum habebantur. Ut Erasmus ait: "Quod autem ad religionem attinet, divus Hieronymus laudat Hilarionem, quod, quum esset Palaestinus, et in Palaestina viveret, tamen semel duntaxat viserit Hierosolymam, ob loci viciniam, ne videretur contemnere loca sacra".

Igitur hodie septem, in mense Octobri viginti, ex Iunio mense ducenti sexaginta interfecti Palaestini fuerunt, -sed plures, dicat aliquis, interfectos esse debuerunt vivente Gedeon, qui secundum Isaiam Amosim F. vatem: "iussus cultus abolere Baalis, paruit, et spoliis plenus ab hoste redit" et "ipse Palaestinos vel denique contudit hostes".

Postrema nex, quae facta est ex mense Iunio huius anni (2006), Israelitarum ob iram unius militis rapti, magna fuit; sed ea quae hodie patrata est admonet, quam inflammata et periculosa stat illa plaga, etiam cum Israelitae receserint, colonosque suos e Gaza reportaverint. Nam Palaestini dicuntur etiam iaculari missilia in terram Israel.

Res evenit per sepelium unius, et in sepelia septem accidit, cum in parva taberna, ad tempus in area domi constituta, celebrabantur iusta cuiusdam Palaestini, quem Israelitae in bello necaverant. Aderant exequiis militiani tres, armati, qui contubernalem suum deplorarent. Repente strepunt iaculationes, fit impetus in lugentes, quos quidem summus invadit terror. Omnes, qui aderant exsequiis, putarunt esse alios Palaestinorum, qui in domo proxima sunt, qui in se impetum faciant, et ab ipso tabernaculo aperiunt ignem in vicinos. Fummus complet omnia, quo dissipato, suum animadvertunt errorem. Et continuo in Israelitas converterunt arma. Sic praeliatum et sevitum est, ut praeter III viros armatos, togati IV perierint. Nunquamne illa gens quieta sit futura, inquirere, somniantibus magis quam historicis videretur esse cura. Tam asper ille locus est, erat, erit, aeternarum plaga pugnarum!

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae