At primo in conventu nonnulla male successerunt. Mas adultus filiolum dentibus correptum sursum iaculatus est. Frustra Fahimus conabatur niti proboscide suâ – in murum calcestro constructum proiectus est. Nec adiutus est a matre, quae appellatur Indi.
Tamen Fahimus volatu suo involuntario non videtur esse vulneratus. Paulo post laetê ludebat in saepimento, sed cavebat, ne Maximiliano nimium appropinquaret. Apparet Fahimum intellexisse patrem non pati catulos in pedes suos incurrentes.
Ictum paternum fuisse actionem educandi, Alex Rübel, director horti zoologici in actis diurnis Helveticis, q.t. „Tagesanzeiger" dicitur dixisse. Quam haud malevolê esse factam. Oportere, ut Maximilianus declararet se esse ducem agminis. Fahimus autem natus est d.24. m.Iul. in Turicensi horto zoologico – tribus circiter septimanis prius solito. Curatores computaverant eundem partum iri medio demum mense Augusto. Nunc in eodem saepimento duo catuli possunt spectari elephantini. Nam iam mense Maio ineunte Farha elephantula erat nata.