Camellus giganteus in Syria fuit
Camellus giganteus in Syria fuit
Bis maior hodierno camello erat sed eum antiqui homines venabantur.
|
Vidistisne, amici, quanta bestia, quantum animale per saecula in arena Syriae sepultum, compertum ab archaelogis nuper exstiterit, -quod nemo dubitabat fuisse "giganteum aliquid", -id est tam altuum ut camellopardalis, et quod duplice camello stanti excelleret, si viveret, sed nondum pro certo habebatur fuisse specie camellum? Quae species, praeter opinionem, floruit 150.000 abhinc annos. Id -utrum monstrum, an prodigium an miraculum appellem, nescio- id autem aliquibus venatoribus praedae fuisse potuit, quamvis proceram elephanti mollem adaequaret, nam in locis circum iacentibus sunt inventa quoque fragmenta ossium hominis, alicuius "hominis sapientis" sp., similis vero Neandertalensi. Ecce ossa hominis.
Prope locum ubi camellus iste cecidit, degebat homo talibus dentibus edens.
|
Eis dentibus qui manducabatur in eodem ac illa bestia aevo vixisse debuit. Situs ab archaeologis iam exploratus erat, ibique ossa erant efossa aliquos ante annos, nominatur Kowm, a pago qui ibi floret, campus inter fontes et iuga iacet, in latitudinem 20 kilometrorum patet, et eum mirantur doctores tam antiquitus a camellis frequentatum.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|