Annus
2 0 0 6


24

GALLIA FRANCORUM

BELLUM TABACCINUM

Apud Francos 13 homines cotidie
per tabaccum decedere aestimantur.

Multisque nationibus tabacci vitio Gallia excellit.
Igitur novum quasi bellum fumantibus infertur.

Primarius Francorum Minister, Dominicus de Villepin, hac in dominica feria sollemniter nuntiavit: "a mense februario venientis anni in publicis Galliae locis vetitum fore hispanicae ducere fummum", exceptis tantum cauponis ubi sorbillatur caffeum, tabernis, lupanaribus saltatoriisque, quae usque ad annum 2008um tempus habebunt, quo prudentissimae huic sumittantur normae, quoniam personae ipsae legem de fumandi morbo praetereuntes grandem (i. e. 75 euronum) debebunt solvere mulctam. "Est enim fumare non tolerandus actus, quo tredecim Gallos in unaquaque constat perire die", sicuti dominus de Villepin in dicendo per televisionem commemoravit. Loca autem publica, ubi fumare non licebit, sunt "omnes traminum stationes, muiseia, aedes administratorum negotiatorumque, -non viae, non plateae neque cubicula deversoriorum", ubi quis poterit fumando exitum sperare suum. Plerique Francorum plaudunt praecepto, dictoque primi ministri parendum putant, aliae tamen nationes iam pridem debellandi tabacci consilium ceperant, aliae idem in se instituendum putant. In Gallia multum fumi ducitur, sed prae Gallis mage creduntur fumare Graecos, et qui tenent insulam Cypridis, et qui Portugalliam incolunt.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae