PORTUS IN LIMITIBUS TRIBUS KOGI AEDIFICABITUR
PORTUS IN LIMITIBUS TRIBUS KOGI AEDIFICABITUR
in limitibus Columbiae septentrionalibus incolit gens indigena, quae Kogi appellatur. labente tempore, coacti a colonis sunt ascendere in summum montem, qui notus est Sierra Nevada de Santa Marta. nunc mercatores uolunt exstruere portum in ea parte prouinciae Guajira quae ad mare Caribe spectat, id est, in oppido Dibulla.
cum hoc oppidum genti Kogi sit locus caerimonialis, maxime curant id seruare integrum. ut solent, mamae –id est, summi sacerdotes– descendebant de summo monte cum comitatu ducum discipulorumque sacraturi uota diuis in Jukulwa, ipso in loco ubi aedificandus est Portus Brisa. hoc opus esse cauendum omnibus iam dixerunt periti naturae et cultus. itinere facto, uiros delegerunt qui imperium ciuilem habent, custodes publicos et legatum partis priuatae. nuntiarunt tandem uetatum esse indigenis ingressum.
sic se habent res, etsi eorum aditum in licentia operis faciendi stipulatae sunt partes. interim Padilla, quidam dux Kogi, horrescit uidens semitam per medium Jukulwa ab architectis ductam seque interrogat: "cur frater minor –sic nos occidentales appellant– non intellegit? cum sit tam longa ora, cur hic aedificare uolunt? nobis progressus est rationem naturae seruare, uobis omnia diruere."
iam tempus erat redeundi. iter tunc per litus faciebant. repente consistunt ante fossam quae prioribus diebus non erat. rursus uiros cernunt eosdem idemque imperium obuium. "lugemus talia uidentes" inquit mama Zarabata "putares te uenas incidisse ipsum. nefas, Mater dolet!"
scripsit Claudia Cano, 24-30 Sept. a. 2006 in ‘El Espectador’, transtulit Quintus Gaetulius Bogotensis.
Scripsit
|