REGINAE IN VINCULIS
REGINAE IN VINCULIS
Columbia nota est ‘Terra Reginarum’, et ita fit etiam in carceribus.
festa est in feminea carcere Bono Pastore, cum feminae ad numerum octingentas in uincula coniectae festum Virgini uinctorum patronae sacrent. hac de causa, musica quaedam plerasque mouet ut cantent saltentque –rhythmus est a Reggae creatus, praecipue de rebus Venereis agens, qui auditur in eis Americae partibus ad mare Caribe spectantibus–. sola domina Andrea Bejarano, quae certamen pulchritudinis non participauit, iram in mente uoluebat, sciens se soluturam esse tres abhinc annos. interea quaeque suam candidatam fulciebat.
primus incessus est. uestes gestant et pennis et lenticulis uiuidisque coloribus ornatas –dicitur una uestis luxuriosa plus millionis pensorum (ad US $ 400) constat–. postea Hymnus Nationalis sonat, dum quaeque libertatem amissam desiderat (hymnus canit: terribilis nox iam est finita, sublimis libertas auroras uertit eius inuictae lucis) et Andrea Bejarano meminit custodem publicum ipsum eam accusauisse, qui in latronum caterua numerabatur. quinta die captiuitatis, sociae eam suadebant ut certamen daret; sed negauit in spe exitus imminentis.
dux certaminis nomina feminarum certantium legebat: Alexandra Medina, III tentorii … tandem incessit Yuri Uribe, reginae prioris anni, XXI annorum nata, IV tentorii. "tantum duo menses restant ut exeam" inquit et, hanc ob rem fortasse, quam maxime ridebat. "quae mihi maxime placent: legere et personas tragicas facere" dixit certaminis iudicibus; et in mente habet inire in scholam theatralem cum liceat mercedem soluere. in incessu exiens regina gradum stitit uiditque Andream mundam, quae mane certamen dedit non pulchritudinis, sed causae apud iudices agendae.
tempus est percontationis. reginarum responsa ubique eadem sunt. cuiusque sociae clamant plaudentque cum quaedam orbi terrarum pacem postulat. tandem "regina 2006-7" inquit moderator ludi "erit Angela Valoyes, IX tentorii". noctu fuit saltatio inter pocula et ceruisias. Andrea Bejarano afuit.
*****
quod superest, aceruus est carminum de carceribus eiusque uitae in musica tropicali, quae Salsa appellatur; e. g. ‘El preso’ (In uincula coniectus), ‘La cárcel’ (Carcer), ‘Juanito Alimaña’ (Ioannes Prauissimus), ‘Patrona de los reclusos’ (Patrona uinctorum omnium), ‘Mi libertad’ (Mea libertas); et procul dubio notissimum omnium ‘Pedro Navaja’ (Petrus Nouacula), ubi agitur de fure quodam in Neo Eboraco a meretrice necato. tantum dicam, ut res plana sit, Salsam esse rhythmum plebeium et praecipue suburbanum.
Scripsit Quintus Gaetulius Bogotensis
|